1Habet argentum venarum suarum principia,
et auro locus est in quo conflatur.
2Ferrum de terra tollitur,
et lapis solutus calore in æs vertitur.
3Tempus posuit tenebris,
et universorum finem ipse considerat :
lapidem quoque caliginis et umbram mortis.
4Dividit torrens a populo peregrinante
eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.
5Terra de qua oriebatur panis,
in loco suo igni subversa est.
6Locus sapphiri lapides ejus,
et glebæ illius aurum.
7Semitam ignoravit avis,
nec intuitus est eam oculus vulturis.
8Non calcaverunt eam filii institorum,
nec pertransivit per eam leæna.
9Ad silicem extendit manum suam :
subvertit a radicibus montes.
10In petris rivos excidit,
et omne pretiosum vidit oculus ejus.
11Profunda quoque fluviorum scrutatus est,
et abscondita in lucem produxit.
12Sapientia vero ubi invenitur ?
et quis est locus intelligentiæ ?
13Nescit homo pretium ejus,
nec invenitur in terra suaviter viventium.
14Abyssus dicit : Non est in me,
et mare loquitur : Non est mecum.
15Non dabitur aurum obrizum pro ea,
nec appendetur argentum in commutatione ejus.
16Non conferetur tinctis Indiæ coloribus,
nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.
17Non adæquabitur ei aurum vel vitrum,
nec commutabuntur pro ea vasa auri.
18Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus :
trahitur autem sapientia de occultis.
19Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia,
nec tincturæ mundissimæ componetur.
20Unde ergo sapientia venit ?
et quis est locus intelligentiæ ?
21Abscondita est ab oculis omnium viventium :
volucres quoque cæli latet.
22Perditio et mors dixerunt :
Auribus nostris audivimus famam ejus.
23Deus intelligit viam ejus,
et ipse novit locum illius.
24Ipse enim fines mundi intuetur,
et omnia quæ sub cælo sunt respicit.
25Qui fecit ventis pondus,
et aquas appendit in mensura.
26Quando ponebat pluviis legem,
et viam procellis sonantibus :
27tunc vidit illam et enarravit,
et præparavit, et investigavit.
28Et dixit homini : Ecce timor Domini, ipsa est sapientia ;
et recedere a malo, intelligentia.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc