1Respondens autem Job dixit : 2Cujus adjutor es ? numquid imbecillis ?
et sustentas brachium ejus qui non est fortis ?
3Cui dedisti consilium ?
forsitan illi qui non habet sapientiam :
et prudentiam tuam ostendisti plurimam.
4Quem docere voluisti ?
nonne eum qui fecit spiramentum ?
5Ecce gigantes gemunt sub aquis,
et qui habitant cum eis.
6Nudus est infernus coram illo,
et nullum est operimentum perditioni.
7Qui extendit aquilonem super vacuum,
et appendit terram super nihilum.
8Qui ligat aquas in nubibus suis,
ut non erumpant pariter deorsum.
9Qui tenet vultum solii sui,
et expandit super illud nebulam suam.
10Terminum circumdedit aquis,
usque dum finiantur lux et tenebræ.
11Columnæ cæli contremiscunt,
et pavent ad nutum ejus.
12In fortitudine illius repente maria congregata sunt,
et prudentia ejus percussit superbum.
13Spiritus ejus ornavit cælos,
et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.
14Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus :
et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus,
quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ?

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc