1Respondens autem Baldad Suhites, dixit : 2Usque ad quem finem verba jactabitis ?
intelligite prius, et sic loquamur.
3Quare reputati sumus ut jumenta,
et sorduimus coram vobis ?
4Qui perdis animam tuam in furore tuo,
numquid propter te derelinquetur terra,
et transferentur rupes de loco suo ?
5Nonne lux impii extinguetur,
nec splendebit flamma ignis ejus ?
6Lux obtenebrescet in tabernaculo illius,
et lucerna quæ super eum est extinguetur.
7Arctabuntur gressus virtutis ejus,
et præcipitabit eum consilium suum.
8Immisit enim in rete pedes suos,
et in maculis ejus ambulat.
9Tenebitur planta illius laqueo,
et exardescet contra eum sitis.
10Abscondita est in terra pedica ejus,
et decipula illius super semitam.
11Undique terrebunt eum formidines,
et involvent pedes ejus.
12Attenuetur fame robur ejus,
et inedia invadat costas illius.
13Devoret pulchritudinem cutis ejus ;
consumat brachia illius primogenita mors.
14Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus,
et calcet super eum, quasi rex, interitus.
15Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est ;
aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.
16Deorsum radices ejus siccentur :
sursum autem atteratur messis ejus.
17Memoria illius pereat de terra,
et non celebretur nomen ejus in plateis.
18Expellet eum de luce in tenebras,
et de orbe transferet eum.
19Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo,
nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus.
20In die ejus stupebunt novissimi,
et primos invadet horror.
21Hæc sunt ergo tabernacula iniqui,
et iste locus ejus qui ignorat Deum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc