1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii, 3et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum : 4et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis, 5et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones, 6et ante illud altare holocausti : 7labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua. 8Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus. 9Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur : 10altare holocausti et omnia vasa ejus, 11labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum. 12Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua 13indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat. 14Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus. 15Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum. 16Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas, 17et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat. 18Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper. 19Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem. 20Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum, 21ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi. 22Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi, 23locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini. 24Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum, 25et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi. 26Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii, 27et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat. 28Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua. 29Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes, 30cum ingrederentur tectum f?deris, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi. 31Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio.
Postquam omnia perfecta sunt, 32operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud. 33Nec poterat Moyses ingredi tectum f?deris, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. 34Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas : 35si pendebat desuper, manebant in eodem loco. 36Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc