1Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias : 2cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum : 3et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent.
4Dixitque Mardochæus : A Deo facta sunt ista. 5Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit. 6Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. 7Duo autem dracones : ego sum, et Aman. 8Gentes, quæ convenerant : hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum. 9Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes : 10et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium. 11Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus : 12et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ. 13Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc