1Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israël, et converteret ad se regnum suum. 2Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens : 3Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad universum Israël, qui est in Juda et Benjamin : 4Hæc dicit Dominus : Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros : revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Jeroboam.
5Habitavit autem Roboam in Jerusalem, et ædificavit civitates muratas in Juda. 6Exstruxitque Bethlehem, et Etam, et Thecue, 7Bethsur quoque, et Socho, et Odollam, 8necnon et Geth, et Maresa, et Ziph, 9sed et Aduram, et Lachis, et Azeca, 10Saraa quoque, et Ajalon, et Hebron, quæ erant in Juda et Benjamin, civitates munitissimas. 11Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini. 12Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Judam et Benjamin.
13Sacerdotes autem et Levitæ qui erant in universo Israël, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis, 14relinquentes suburbana et possessiones suas, et transeuntes ad Judam et Jerusalem : eo quod abjecisset eos Jeroboam et posteri ejus, ne sacerdotio Domini fungerentur. 15Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et dæmoniorum, vitulorumque quos fecerat. 16Sed et de cunctis tribubus Israël, quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israël, venerunt in Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum. 17Et roboraverunt regnum Juda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos : ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus.
18Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Jerimoth filii David : Abihail quoque filiam Eliab filii Isai, 19quæ peperit ei filios Jehus, et Somoriam, et Zoom. 20Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quæ peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith. 21Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas : nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta : et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias. 22Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos : ipsum enim regem facere cogitabat, 23quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios ejus, et in cunctis finibus Juda et Benjamin, et in universis civitatibus muratis : præbuitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc