1Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium. 2Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziæ, Joas filium Ochoziæ, furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio : et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur. 3Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini : porro Athalia regnavit super terram.
4Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis fœdus : et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis : 5et præcepit illis, dicens : Iste est sermo, quem facere debetis : 6tertia pars vestrum introëat sabbato, et observet excubias domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam quæ est post habitaculum scutariorum : et custodietis excubias domus Messa. 7Duæ vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem. 8Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris : si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur : eritisque cum rege introëunte et egrediente. 9Et fecerunt centuriones juxta omnia quæ præceperat eis Jojada sacerdos : et assumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Jojadam sacerdotem. 10Qui dedit eis hastas et arma regis David, quæ erant in domo Domini. 11Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi dextera usque ad partem sinistram altaris et ædis, circum regem. 12Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium : feceruntque eum regem, et unxerunt : et plaudentes manu, dixerunt : Vivat rex. 13Audivit autem Athalia vocem populi currentis : et ingressa ad turbas in templum Domini, 14vidit regem stantem super tribunal juxta morem, et cantores, et tubas prope eum, omnemque populum terræ lætantem, et canentem tubis : et scidit vestimenta sua, clamavitque : Conjuratio, conjuratio. 15Præcepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum, et ait eis : Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos : Non occidatur in templo Domini. 16Imposueruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, juxta palatium, et interfecta est ibi. 17Pepigit ergo Jojada fœdus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini : et inter regem et populum. 18Ingressusque est omnis populus terræ templum Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide : Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini. 19Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terræ, deduxeruntque regem de domo Domini : et venerunt per viam portæ scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum. 20Lætatusque est omnis populus terræ, et civitas conquievit : Athalia autem occisa est gladio in domo regis. 21Septemque annorum erat Joas, cum regnare cœpisset.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc