1Factum est autem post hæc, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim. 2Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ : mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum : factusque est Moab David serviens sub tributo. 3Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten. 4Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum : dereliquit autem ex eis centum currus. 5Venit quoque Syria Damasci, ut præsidium ferret Adarezer regi Soba : et percussit David de Syria viginti duo millia virorum. 6Et posuit David præsidium in Syria Damasci : factaque est Syria David serviens sub tributo : servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est. 7Et tulit David arma aurea quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem. 8Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David æs multum nimis. 9Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adarezer, 10et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret : eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa ærea : 11quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quæ sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat, 12de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba. 13Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus : 14et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium : et facta est universa Idumæa serviens David, et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est. 15Et regnavit David super omnem Israël : faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo. 16Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum : porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis : 17et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes : et Saraias, scriba : 18Banaias autem filius Jojadæ super Cerethi et Phelethi : filii autem David sacerdotes erant.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc