1Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. 2Et ait : Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
3Deus fortis meus : sperabo in eum ;
scutum meum, et cornu salutis meæ :
elevator meus, et refugium meum ;
salvator meus : de iniquitate liberabis me.
4Laudabilem invocabo Dominum,
et ab inimicis meis salvus ero.
5Quia circumdederunt me contritiones mortis :
torrentes Belial terruerunt me.
6Funes inferni circumdederunt me :
prævenerunt me laquei mortis.
7In tribulatione mea invocabo Dominum,
et ad Deum meum clamabo :
et exaudiet de templo suo vocem meam,
et clamor meus veniet ad aures ejus.
8Commota est et contremuit terra ;
fundamenta montium concussa sunt, et conquassata :
quoniam iratus est eis.
9Ascendit fumus de naribus ejus,
et ignis de ore ejus vorabit :
carbones succensi sunt ab eo.
10Inclinavit cælos, et descendit :
et caligo sub pedibus ejus.
11Et ascendit super cherubim, et volavit :
et lapsus est super pennas venti.
12Posuit tenebras in circuitu suo latibulum,
cribrans aquas de nubibus cælorum.
13Præ fulgore in conspectu ejus,
succensi sunt carbones ignis.
14Tonabit de cælo Dominus,
et excelsus dabit vocem suam.
15Misit sagittas et dissipavit eos ;
fulgur, et consumpsit eos.
16Et apparuerunt effusiones maris,
et revelata sunt fundamenta orbis
ab increpatione Domini,
ab inspiratione spiritus furoris ejus.
17Misit de excelso, et assumpsit me,
et extraxit me de aquis multis.
18Liberavit me ab inimico meo potentissimo,
et ab his qui oderant me :
quoniam robustiores me erant.
19Prævenit me in die afflictionis meæ,
et factus est Dominus firmamentum meum.
20Et eduxit me in latitudinem :
liberavit me, quia complacui ei.
21Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam :
et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
22Quia custodivi vias Domini,
et non egi impie a Deo meo.
23Omnia enim judicia ejus in conspectu meo,
et præcepta ejus non amovi a me.
24Et ero perfectus cum eo,
et custodiam me ab iniquitate mea.
25Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam,
et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
26Cum sancto sanctus eris,
et cum robusto perfectus.
27Cum electo electus eris,
et cum perverso perverteris.
28Et populum pauperem salvum facies :
oculisque tuis excelsos humiliabis.
29Quia tu lucerna mea, Domine,
et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.
30In te enim curram accinctus :
in Deo meo transiliam murum.
31Deus, immaculata via ejus ;
eloquium Domini igne examinatum :
scutum est omnium sperantium in se.
32Quis est Deus præter Dominum,
et quis fortis præter Deum nostrum ?
33Deus qui accinxit me fortitudine,
et complanavit perfectam viam meam.
34Coæquans pedes meos cervis,
et super excelsa mea statuens me ;
35docens manus meas ad prælium,
et componens quasi arcum æreum brachia mea.
36Dedisti mihi clypeum salutis tuæ,
et mansuetudo tua multiplicavit me.
37Dilatabis gressus meos subtus me,
et non deficient tali mei.
38Persequar inimicos meos, et conteram,
et non convertar donec consumam eos.
39Consumam eos et confringam, ut non consurgant :
cadent sub pedibus meis.
40Accinxisti me fortitudine ad prælium :
incurvasti resistentes mihi subtus me.
41Inimicos meos dedisti mihi dorsum ;
odientes me, et disperdam eos.
42Clamabunt, et non erit qui salvet ;
ad Dominum, et non exaudiet eos.
43Delebo eos ut pulverem terræ ;
quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
44Salvabis me a contradictionibus populi mei ;
custodies me in caput gentium :
populus quem ignoro serviet mihi.
45Filii alieni resistent mihi ;
auditu auris obedient mihi.
46Filii alieni defluxerunt,
et contrahentur in angustiis suis.
47Vivit Dominus, et benedictus Deus meus,
et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.
48Deus qui das vindictas mihi,
et dejicis populos sub me.
49Qui educis me ab inimicis meis,
et a resistentibus mihi elevas me :
a viro iniquo liberabis me.
50Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus,
et nomini tuo cantabo :
51magnificans salutes regis sui,
et faciens misericordiam christo suo David,
et semini ejus in sempiternum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc