1Et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris,signatum sigillis septem. 2Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna: “Quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius? ”. 3Et nemo poteratin caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicereillum. 4Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librumnec respicere eum. 5Et unus de senioribus dicit mihi: “ Ne fleveris; eccevicit leo de tribu Iudae, radix David, aperire librum et septem signacula eius”.
6Et vidi in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum Agnumstantem tamquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui suntseptem spiritus Dei missi in omnem terram. 7Et venit et accepit de dexterasedentis in throno. 8Et cum accepisset librum, quattuor animalia et vigintiquattuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas et phialasaureas plenas incensorum, quae sunt orationes sanctorum. 9Et cantant novumcanticum dicentes:
“ Dignus es accipere librum
et aperire signacula eius,
quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo
ex omni tribu et lingua et populo et natione;
10et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes,
et regnabunt super terram ”.
11Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium etseniorum, et erat numerus eorum myriades myriadum et milia milium, 12dicentiumvoce magna:
“ Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divitias etsapientiam
et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem ”.
13Et omnem creaturam, quae in caelo est et super terram et sub terra et supermare et quae in eis omnia, audivi dicentes: “Sedenti super thronum et Agnobenedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum ”.
14Et quattuor animalia dicebant: “ Amen ”; et seniores ceciderunt etadoraverunt.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc