1Post haec audivi quasi vo cem magnam turbae multae in caelo dicentium:
“ Alleluia!
Salus et gloria et virtus Deo nostro, 2quia vera et iusta iudicia eius;
quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, etvindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius! ”.
3Et iterum dixerunt: “ Alleluia! Et fumus eius ascendit in saeculasaeculorum! ”.
4Et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraveruntDeum sedentem super thronum dicentes: “ Amen. Alleluia ”.
5Et vox de throno exivit dicens:
“ Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius
et qui timetis eum, pusilli et magni! ”.
6Et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicutvocem tonitruum magnorum dicentium:
“ Alleluia,
quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens.
7Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei,
quia venerunt nuptiae Agni,
et uxor eius praeparavit se.
8Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enimiustificationes sunt sanctorum ”.
9Et dicit mihi: “ Scribe: Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! ”.Et dicit mihi: “ Haec verba Dei vera sunt ”. 10Et cecidi ante pedes eius,ut adorarem eum. Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris! Conservus tuus sum etfratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu estspiritus prophetiae ”.
11Et vidi caelum apertum: et ecce equus albus; et, qui sedebat super eum,vocabatur Fidelis et Verax, et in iustitia iudicat et pugnat.
12Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa,habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse; 13et vestitus veste aspersasanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei. 14Et exercitus, qui sunt in caelo,sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo. 15Et de ore ipsiusprocedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virgaferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. 16Et habetsuper vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominusdominorum.
17Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna dicens omnibusavibus, quae volabant per medium caeli: “Venite, congregamini ad cenam magnamDei, 18ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium etcarnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum etpusillorum ac magnorum ”.
19Et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendumproelium cum illo, qui sedebat super equum, et cum exercitu eius. 20Etapprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa,quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae et qui adorant imaginemeius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure. 21Et ceterioccisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnesaves saturatae sunt carnibus eorum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc