Ad Corinthios I - 12

12345678910111213141516

1De spiritalibus autem, fra tres, nolo vos ignorare. 2Scitis quoniam,cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes. 3Ideo notumvobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “ Anathema Iesus! ”; etnemo potest dicere: “ Dominus Iesus ”, nisi in Spiritu Sancto.
4Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus; 5et divisionesministrationum sunt, idem autem Dominus; 6et divisiones operationum sunt, idemvero Deus, qui operatur omnia in omnibus. 7Unicuique autem datur manifestatioSpiritus ad utilitatem. 8Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, aliiautem sermo scientiae secundum eundem Spiritum, 9alteri fides in eodem Spiritu,alii donationes sanitatum in uno Spiritu, 10alii operationes virtutum, aliiprophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatiolinguarum; 11haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulisprout vult.
12Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membracorporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus; 13etenim in unoSpiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Graeci siveservi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus. 14Nam et corpus non estunum membrum sed multa. 15Si dixerit pes: “Non sum manus, non sum de corpore”, non ideo non est de corpore; 16et si dixerit auris: “ Non sum oculus,non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore. 17Si totum corpus oculusest, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus? 18Nunc autem posuit Deusmembra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit. 19Quod si essent omnia unummembrum, ubi corpus? 20Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. 21Non potest dicere oculus manui: “ Non es mihi necessaria! ”; aut iterumcaput pedibus: “ Non estis mihi necessarii! ”. 22Sed multo magis, quaevidentur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; 23et, quae putamusignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et,quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent, 24honesta autemnostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantioremtribuendo honorem, 25ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicemsollicita sint membra. 26Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omniamembra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. 27Vos autemestis corpus Christi et membra ex parte.
28Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundoprophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes curationum,opitulationes, gubernationes, genera linguarum. 29Numquid omnes apostoli?Numquid omnes prophetae? Numquid omnes doctores? Numquid omnes virtutes? 30Numquid omnes donationes habent curationum? Numquid omnes linguis loquuntur?Numquid omnes interpretantur? 31Aemulamini autem charismata maiora. Et adhucexcellentiorem viam vobis demonstro.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc