Ad Romanos - 7

12345678910111213141516

1An ignoratis, fratres — scienti bus enim legem loquor — quia lex inhomine dominatur, quanto tempore vivit? 2Nam quae sub viro est mulier, viventiviro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri. 3Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit alterius viri; si autemmortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alteriusviri. 4Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi,ut sitis alterius, eius qui ex mortuis suscitatus est, ut fructificaremus Deo. 5Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt,operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti; 6nunc autem solutisumus a lege, mortui ei, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitateSpiritus et non in vetustate litterae.
7Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi perlegem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: “ Non concupisces ”. 8Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnemconcupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat. 9Ego autem vivebam sinelege aliquando; sed, cum venisset mandatum, peccatum revixit, 10ego autemmortuus sum; et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse admortem; 11nam peccatum, occasione accepta, per mandatum seduxit me et per illudoccidit. 12Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. 13Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareatpeccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccanspeccatum per mandatum.
14Scimus enim quod lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venumdatus subpeccato. 15Quod enim operor, non intellego; non enim, quod volo, hoc ago, sedquod odi, illud facio. 16Si autem, quod nolo, illud facio, consentio legiquoniam bona. 17Nunc autem iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me,peccatum. 18Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; namvelle adiacet mihi, operari autem bonum, non! 19Non enim, quod volo bonum,facio, sed, quod nolo malum, hoc ago. 20Si autem, quod nolo, illud facio, iamnon ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum. 21Invenio igitur hanclegem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. 22Condelector enimlegi Dei secundum interiorem hominem; 23video autem aliam legem in membris meisrepugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est inmembris meis.
24Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? 25Gratias autemDeo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei,carne autem legi peccati.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc