Ad Romanos - 11

12345678910111213141516

1Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et egoIsraelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin. 2Non reppulit Deus plebemsuam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmoduminterpellat Deum adversus Israel: 3“ Domine, prophetas tuos occiderunt,altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam ”.
4Sed quid dicit illi responsum divinum?
“ Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu Baal ”.
5Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt. 6Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia.
7Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autemconsecuta est; ceteri vero excaecati sunt, 8sicut scriptum est:
“ Dedit illis Deus spiritum soporis,
oculos, ut non videant,
et aures, ut non audiant,
usque in hodiernum diem ”.
9Et David dicit:
“ Fiat mensa eorum in laqueum et in captionem
et in scandalum et in retributionem illis. 10Obscurentur oculi eorum, nevideant,
et dorsum illorum semper incurva! ”.
11Dico ergo: Numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit! Sed illorum casusalus gentibus, ut illi ad aemulationem adducantur. 12Quod si casus illorumdivitiae sunt mundi, et deminutio eorum divitiae gentium, quanto magis plenitudoeorum!
13Vobis autem dico gentibus: Quantum quidem ego sum gentium apostolus,ministerium meum honorifico, 14si quo modo ad aemulandum provocem carnem meamet salvos faciam aliquos ex illis.
15Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio, nisi vita exmortuis? 16Quod si primitiae sanctae sunt, et massa; et si radix sancta, etrami. 17Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses,insertus es in illis et consocius radicis pinguedinis olivae factus es, 18noligloriari adversus ramos; quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te.
19Dices ergo: “ Fracti sunt rami, ut ego inserar ”. 20Bene; incredulitatefracti sunt, tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time: 21si enim Deusnaturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat.
22Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt,severitatem; in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin ettu excideris. 23Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur;potens est enim Deus iterum inserere illos! 24Nam si tu ex naturali excisus esoleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi, quisecundum naturam sunt, inserentur suae olivae. 25Nolo enim vos ignorare,fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas exparte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, 26et sic omnisIsrael salvus fiet, sicut scriptum est:
“ Veniet ex Sion, qui eripiat,
avertet impietates ab Iacob;
27et hoc illis a me testamentum,
cum abstulero peccata eorum ”.
28Secundum evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autemcarissimi propter patres; 29sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei! 30Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecutiestis propter illorum incredulitatem, 31ita et isti nunc non credideruntpropter vestram misericordiam, ut et ipsi nunc misericordiam consequantur. 32Conclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur!
33O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibiliasunt iudicia eius, et investigabiles viae eius!
34Quis enim cognovit sensum Domini?
Aut quis consiliarius eius fuit?
35Aut quis prior dedit illi,
et retribuetur ei?
36Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc