1Dixit autem princeps sacerdo tum: “ Si haec ita se habent? ”. 2Quiait: “ Viri fratres et patres, audite. Deus gloriae apparuit patri nostroAbraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charran, 3et dixit adillum: “Exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram, quam tibimonstravero”. 4Tunc egressus de terra Chaldaeorum habitavit in Charran. Etinde, postquam mortuus est pater eius, transtulit illum in terram istam, in quanunc vos habitatis; 5et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis etrepromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum, cum nonhaberet filium. 6Locutus est autem sic Deus: “Erit semen eius accola in terraaliena, et servituti eos subicient et male tractabunt annis quadringentis; 7etgentem, cui servierint, iudicabo ego, dixit Deus; et post haec exibunt etdeservient mihi in loco isto”. 8Et dedit illi testamentum circumcisionis; etsic genuit Isaac et circumcidit eum die octava, et Isaac Iacob, et Iacobduodecim patriarchas. 9Et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt inAegyptum; et erat Deus cum eo 10et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eiuset dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Aegypti; etconstituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam. 11Venitautem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna, et noninveniebant cibos patres nostri. 12Cum audisset autem Iacob esse frumentum inAegypto, misit patres nostros primum; 13et in secundo cognitus est Ioseph afratribus suis, et manifestatum est pharaoni genus Ioseph. 14Mittens autemIoseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuagintaquinque; 15et descendit Iacob in Aegyptum. Et defunctus est ipse et patresnostri; 16et translati sunt in Sichem et positi sunt in sepulcro, quod emitAbraham pretio argenti a filiis Hemmor in Sichem.
17Cum appropinquaret autem tempus repromissionis, quam confessus erat DeusAbrahae, crevit populus et multiplicatus est in Aegypto, 18quoadusque surrexitrex alius super Aegypto, qui non sciebat Ioseph. 19Hic circumveniens genusnostrum, afflixit patres, ut exponerent infantes suos, ne vivi servarentur. 20Eodem tempore natus est Moyses et erat formosus coram Deo; qui nutritus esttribus mensibus in domo patris. 21Exposito autem illo, sustulit eum filiapharaonis et enutrivit eum sibi in filium; 22et eruditus est Moyses in omnisapientia Aegyptiorum; et erat potens in verbis et in operibus suis. 23Cumautem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius, utvisitaret fratres suos filios Israel. 24Et cum vidisset quendam iniuriampatientem, vindicavit et fecit ultionem ei, qui opprimebatur, percusso Aegyptio.
25Existimabat autem intellegere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daretsalutem illis; at illi non intellexerunt. 26Atque sequenti die apparuit illislitigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens: “Viri, fratres estis; utquid nocetis alterutrum?”. 27Qui autem iniuriam faciebat proximo, reppuliteum dicens: “Quis te constituit principem et iudicem super nos? 28Numquidinterficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Aegyptium?”. 29Fugitautem Moyses propter verbum istud; et factus est advena in terra Madian, ubigeneravit filios duos.
30Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sinai angelusin ignis flamma rubi. 31Moyses autem videns admirabatur visum; accedente autemillo, ut consideraret, facta est vox Domini: 32“Ego Deus patrum tuorum, DeusAbraham et Isaac et Iacob”. Tremefactus autem Moyses non audebat considerare.
33Dixit autem illi Dominus: “Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim, inquo stas, terra sancta est. 34Videns vidi afflictionem populi mei, qui est inAegypto, et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos; et nunc veni, mittamte in Aegyptum”.
35Hunc Moysen, quem negaverunt dicentes: “Quis te constituit principem etiudicem?”, hunc Deus et principem et redemptorem misit cum manu angeli, quiapparuit illi in rubo. 36Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terraAegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta. 37Hic est Moyses, quidixit filiis Israel: “Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestristamquam me”. 38Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, quiloquebatur ei in monte Sinai, et cum patribus nostris; qui accepit verba vivadare nobis; 39cui noluerunt oboedire patres nostri, sed reppulerunt et aversisunt in cordibus suis in Aegyptum 40dicentes ad Aaron: “Fac nobis deos, quipraecedant nos; Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quidfactum sit ei”. 41Et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiamsimulacro et laetabantur in operibus manuum suarum. 42Convertit autem Deus ettradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum:
“Numquid victimas et hostias obtulistis mihi
annis quadraginta in deserto, domus Israel?
43Et suscepistis tabernaculum Moloch
et sidus dei vestri Rhaephan,
figuras, quas fecistis ad adorandum eas.
Et transferam vos trans Babylonem”.
44Tabernaculum testimonii erat patribus nostris in deserto, sicut disposuit,qui loquebatur ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat; 45quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium,quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, 46quiinvenit gratiam ante Deum et petiit, ut inveniret tabernaculum domui Iacob. 47Salomon autem aedificavit illi domum. 48Sed non Altissimus in manufactishabitat, sicut propheta dicit:
49“Caelum mihi thronus est,
terra autem scabellum pedum meorum.
Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus,
aut quis locus requietionis meae?
50Nonne manus mea fecit haec omnia?”.
51Duri cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sanctoresistitis; sicut patres vestri, et vos. 52Quem prophetarum non sunt persecutipatres vestri? Et occiderunt eos, qui praenuntiabant de adventu Iusti, cuius vosnunc proditores et homicidae fuistis, 53qui accepistis legem in dispositionibusangelorum et non custodistis ”.
54Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus ineum. 55Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum vidit gloriamDei et Iesum stantem a dextris Dei 56et ait: “ Ecce video caelos apertos etFilium hominis a dextris stantem Dei ”. 57Exclamantes autem voce magnacontinuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum 58et eicientesextra civitatem lapidabant. Et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedesadulescentis, qui vocabatur Saulus. 59Et lapidabant Stephanum invocantem etdicentem: “ Domine Iesu, suscipe spiritum meum ”. 60Positis autem genibusclamavit voce magna: “ Domine, ne statuas illis hoc peccatum ”; et cum hocdixisset, obdormivit.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc