1Et cum compleretur dies Pen tecostes, erant omnes pariter in eodem loco.
2Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementiset replevit totam domum, ubi erant sedentes. 3Et apparuerunt illis dispertitaelinguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum; 4et repleti sunt omnesSpiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloquiillis.
5Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione,quae sub caelo est; 6facta autem hac voce, convenit multitudo et confusa est,quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. 7Stupebant autem etmirabantur dicentes: “ Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt? 8Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus? 9Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam quoque etCappadociam, Pontum et Asiam, 10Phrygiam quoque et Pamphyliam, Aegyptum etpartes Libyae, quae est circa Cyrenem, et advenae Romani, 11Iudaei quoque etproselyti, Cretes et Arabes, audimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei”. 12Stupebant autem omnes et haesitabant ad invicem dicentes: “ Quidnamhoc vult esse? ”; 13alii autem irridentes dicebant: “ Musto pleni sunt isti”.
14Stans autem Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis: “Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribuspercipite verba mea. 15Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, est enimhora diei tertia; 16sed hoc est, quod dictum est per prophetam Ioel:
17“Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus,
effundam de Spiritu meo super omnem carnem,
et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae,
et iuvenes vestri visiones videbunt,
et seniores vestri somnia somniabunt;
18et quidem super servos meos et super ancillas meas
in diebus illis effundam de Spiritu meo,
et prophetabunt.
19Et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum,
sanguinem et ignem et vaporem fumi;
20sol convertetur in tenebras,
et luna in sanguinem,
antequam veniat dies Domini
magnus et manifestus.
21Et erit:
omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit”.
22Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deoapud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in mediovestri, sicut ipsi scitis, 23hunc definito consilio et praescientia Deitraditum per manum iniquorum affigentes interemistis, 24quem Deus suscitavit,solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea. 25David enim dicit circa eum:
“Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear.
26Propter hoc laetatum est cor meum,
et exsultavit lingua mea;
insuper et caro mea requiescet in spe.
27Quoniam non derelinques animam meam in inferno
neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem.
28Notas fecisti mihi vias vitae,
replebis me iucunditate cum facie tua”.
29Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam etdefunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernumdiem; 30propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illiDeus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius, 31providens locutus est deresurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eiusvidit corruptionem.
32Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus. 33Dextera igiturDei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc,quem vos videtis et auditis. 34Non enim David ascendit in caelos; dicit autemipse:
“Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
35donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”.
36Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deusfecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis ”.
37His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquosapostolos: “ Quid faciemus, viri fratres? ”. 38Petrus vero ad illos: “Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine IesuChristi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum SanctiSpiritus; 39vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longesunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster ”. 40Aliis etiam verbispluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens: “ Salvamini ageneratione ista prava ”. 41Qui ergo, recepto sermone eius, baptizati sunt;et appositae sunt in il la die animae circiter tria milia. 42Erant autemperseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis etorationibus. 43Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signaper apostolos fiebant. 44Omnes autem, qui crediderant, erant pariter ethabebant omnia communia; 45et possessiones et substantias vendebant etdividebant illas omnibus, prout cuique opus erat; 46cotidie quoque perdurantesunanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cumexsultatione et simplicitate cordis, 47collaudantes Deum et habentes gratiam adomnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc