1Et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres: “ Nisicircumcidamini secundum morem Moysis, non potestis salvi fieri ”.
2Facta autem seditione et conquisitione non minima Paulo et Barnabae adversumillos, statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis adapostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione. 3Illi igiturdeducti ab ecclesia pertransiebant Phoenicen et Samariam narrantes conversionemgentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. 4Cum autem venissentHierosolymam, suscepti sunt ab ecclesia et apostolis et presbyteris etannuntiaverunt quanta Deus fecisset cum illis. 5Surrexerunt autem quidam dehaeresi pharisaeorum, qui crediderant, dicentes: “ Oportet circumcidere eos,praecipere quoque servare legem Moysis! ”.
6Conveneruntque apostoli et presbyteri videre de verbo hoc. 7Cum autem magnaconquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “ Viri fratres, vos scitisquoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbumevangelii et credere; 8et qui novit corda, Deus, testimonium perhibuit illisdans Spiritum Sanctum sicut et nobis; 9et nihil discrevit inter nos et illosfide purificans corda eorum. 10Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugumsuper cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portarepotuimus? 11Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi”.
12Tacuit autem omnis multitudo, et audiebant Barnabam et Paulum narrantesquanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos. 13Et postquamtacuerunt, respondit Iacobus dicens: “ Viri fratres, audite me. 14Simeonnarravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nominisuo; 15et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est:
16“Post haec revertar
et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit,
et diruta eius reaedificabo et erigam illud.
17ut requirant reliqui hominum Dominum
et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum,
dicit Dominus faciens haec 18nota a saeculo”.
19Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur adDeum, 20sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorumet fornicatione et suffocato et sanguine. 21Moyses enim a generationibusantiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, ubi peromne sabbatum legitur ”.
22Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eismittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, etSilam, viros primos in fratribus, 23scribentes per manum eorum: “ Apostoli etpresbyteri fratres his, qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae, fratribus exgentibus, salutem! 24Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus nonmandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras, 25placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimisnobis Barnaba et Paulo, 26hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomineDomini nostri Iesu Christi. 27Misimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi verbisreferent eadem. 28Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponerevobis oneris quam haec necessario: 29abstinere ab idolothytis et sanguine etsuffocatis et fornicatione; a quibus custodientes vos bene agetis. Valete ”.
30Illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et, congregata multitudine,tradiderunt epistulam; 31quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. 32Iudas quoque et Silas, cum et ipsi essent prophetae, verbo plurimo consolatisunt fratres et confirmaverunt. 33Facto autem tempore, dimissi sunt cum pace afratribus ad eos, qui miserant illos. 34
35Paulus autem et Barnabasdemorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbumDomini.
36Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus: “ Revertentes visitemusfratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodose habeant ”. 37Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, quicognominatur Marcus; 38Paulus autem iudicabat eum, qui discessisset ab eis aPamphylia et non isset cum eis in opus, non debere recipi eum. 39Facta estautem exacerbatio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas, assumpto Marco,navigaret Cyprum. 40Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiaeDomini a fratribus; 41perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmansecclesias.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc