1Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in cae lum, dixit:“ Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te, 2sicutdedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitamaeternam. 3Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et,quem misisti, Iesum Christum. 4Ego te clarificavi super terram; opusconsummavi, quod dedisti mihi, ut faciam; 5et nunc clarifica me tu, Pater, apudtemetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te.
6Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, etmihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. 7Nunc cognoverunt quia omnia,quae dedisti mihi, abs te sunt, 8quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; etipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu memisisti. 9Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi,quia tui sunt; 10et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis. 11Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio.
Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicutnos. 12Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, etcustodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scripturaimpleatur. 13Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudiummeum impletum in semetipsis. 14Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eoshabuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.
15Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo. 16De mundo nonsunt, sicut ego non sum de mundo. 17Sanctifica eos in veritate; sermo tuusveritas est. 18Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum; 19et proeis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
20Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbumeorum in me, 21ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut etipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti. 22Et egoclaritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; 23ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus,quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti.
24Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, utvideant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me anteconstitutionem mundi.
25Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hicognoverunt quia tu me misisti; 26et notum feci eis nomen tuum et notum faciam,ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc