1Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur inSpiritu in deserto 2diebus quadraginta et tentabatur a Diabolo. Et nihilmanducavit in diebus illis et, consummatis illis, esuriit. 3Dixit autem illiDiabolus: “ Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat ”. 4Etrespondit ad illum Iesus: “ Scriptum est: “Non in pane solo vivet homo””. 5Et sustulit illum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momentotemporis; 6et ait ei Diabolus: “ Tibi dabo potestatem hanc universam etgloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do illam: 7tu ergo, siadoraveris coram me, erit tua omnis ”. 8Et respondens Iesus dixit illi: “Scriptum est: “Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies” ”. 9Duxitautem illum in Ierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: “Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. 10Scriptum est enim:
“Angelis suis mandabit de te,
ut conservent te”
11et: “In manibus tollent te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum” ”.
12Et respondens Iesus ait illi: “ Dictum est: “Non tentabis Dominum Deumtuum” ”. 13Et consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo usquead tempus.
14Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit peruniversam regionem de illo. 15Et ipse docebat in synagogis eorum etmagnificabatur ab omnibus.
16Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suamdie sabbati in synagogam et surrexit legere. 17Et tradi tus est illi liberprophetae Isaiae; et
ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat:
18“ Spiritus Domini super me;
propter quod unxit me
evangelizare pauperibus,
misit me praedicare captivis remissionem
et caecis visum,
dimittere confractos in remissione,
19praedicare annum Domini acceptum ”.
20Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagogaoculi erant intendentes in eum. 21Coepit autem dicere ad illos: “ Hodieimpleta est haec Scriptura in auribus vestris ”. 22Et omnes testimonium illidabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, etdicebant: “ Nonne hic filius est Ioseph? ”. 23Et ait illis: “ Utiquedicetis mihi hanc similitudinem: “Medice, cura teipsum; quanta audivimus factain Capharnaum, fac et hic in patria tua” ”. 24Ait autem: “ Amen dicovobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua. 25In veritate autem dicovobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelumannis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; 26et adnullam illarum missus est Elias nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem viduam. 27Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus estnisi Naaman Syrus ”.
28Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes; 29et surrexerunt eteiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis,supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. 30Ipse autemtransiens per medium illorum ibat.
31Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae. Et docebat illos sabbatis; 32et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius. 33Et insynagoga erat homo habens spiritum daemonii immundi; et exclamavit voce magna: 34“ Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te quisis: Sanctus Dei ”. 35Et increpavit illi Iesus dicens: “ Obmutesce et exiab illo! ”. Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illonihilque illum nocuit. 36Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur adinvicem dicentes: “ Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperatimmundis spiritibus, et exeunt? ”. 37Et divulgabatur fama de illo in omnemlocum regionis.
38Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonistenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea. 39Et stans super illamimperavit febri, et dimisit illam; et continuo surgens ministrabat illis.
40Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus,ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos. 41Exibantautem daemonia a multis clamantia et dicentia: “ Tu es Filius Dei ”. Etincrepans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. 42Factaautem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae requirebant eum etvenerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis. 43Quibusille ait: “ Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideomissus sum ”. 44Et erat praedicans in synagogis Iudaeae.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc