1Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et nondeficere, 2dicens: “ Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum nontimebat et hominem non reverebatur. 3Vidua autem erat in civitate illa etveniebat ad eum dicens: “Vindica me de adversario meo”. 4Et nolebat permultum tempus; post haec autem dixit intra se: “Etsi Deum non timeo nechominem revereor, 5tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, nein novissimo veniens suggillet me” ”. 6Ait autem Dominus: “ Audite quidiudex iniquitatis dicit; 7Deus autem non faciet vindictam electorum suorumclamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? 8Dico vobis:Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas,inveniet fidem in terra? ”.
9Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti etaspernabantur ceteros, parabolam istam: 10“ Duo homines ascenderunt intemplum, ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus. 11Pharisaeus stanshaec apud se orabat: “Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceterihominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus; 12ieiuno bisin sabbato, decimas do omnium, quae possideo”. 13Et publicanus a longe stansnolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: “Deus,propitius esto mihi peccatori”. 14Dico vobis: Descendit hic iustificatus indomum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui sehumiliat, exaltabitur ”.
15Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret; quod cum viderent,discipuli increpabant illos. 16Iesus autem convocans illos dixit: “ Sinitepueros venire ad me et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei. 17Amendico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud”.
18Et interrogavit eum quidam princeps dicens: “ Magister bone, quid faciensvitam aeternam possidebo? ”. 19Dixit autem ei Iesus: “ Quid me dicis bonum?Nemo bonus nisi solus Deus. 20Mandata nosti: non moechaberis, non occides, nonfurtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem ”. 21Qui ait: “ Haec omnia custodivi a iuventute ”. 22Quo audito, Iesus aitei: “ Adhuc unum tibi deest: omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibuset habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me ”. 23His ille auditis,contristatus est, quia dives erat valde. 24Videns autem illum Iesus tristemfactum dixit: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrant. 25Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare inregnum Dei ”. 26Et dixerunt, qui audiebant: “ Et quis potest salvus fieri?”. 27Ait autem illis: “ Quae impossibilia sunt apud homi nes, possibiliasunt apud Deum ”. 28Ait autem Petrus: “ Ecce nos dimisimus nostra et secutisumus te ”. 29Qui dixit eis: “ Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquitdomum aut uxorem aut fratres aut parentes aut filios propter regnum Dei, 30etnon recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam ”.
31Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “ Ecce ascendimus Ierusalem, etconsummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis: 32tradetur enim gentibus et illudetur et contumeliis afficietur et conspuetur; 33et, postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget ”. 34Etipsi nihil horum intellexerunt; et erat verbum istud absconditum ab eis, et nonintellegebant, quae dicebantur.
35Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secusviam mendicans. 36Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hocesset. 37Dixerunt autem ei: “ Iesus Nazarenus transit ”. 38Et clamavitdicens: “ Iesu, fili David, miserere mei! ”. 39Et qui praeibant,increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: “ Fili David,miserere mei! ”. 40Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cumappropinquasset, interrogavit illum: 41“ Quid tibi vis faciam? ”. At illedixit: “ Domine, ut videam ”. 42Et Iesus dixit illi: “ Respice! Fides tuate salvum fecit ”. 43 Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum.Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc