1Et factum est, cum intraret in domum cuiusdam princi pis pharisaeorumsabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. 2Et ecce homo quidamhydropicus erat ante illum. 3Et respondens Iesus dixit ad legis peritos etpharisaeos dicens: “ Licet sabbato curare an non? ”. 4At illi tacuerunt.Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit. 5Et ad illos dixit: “ Cuiusvestrum filius aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum diesabbati? ”. 6Et non poterant ad haec respondere illi.
7Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubituseligerent, dicens ad illos: 8“ Cum invitatus fueris ab aliquo ad nuptias, nondiscumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, 9etveniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: “Da huic locum”; et tuncincipias cum rubore novissimum locum tenere. 10Sed cum vocatus fueris, vade,recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: “Amice,ascende superius”; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus. 11Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur”.
12Dicebat autem et ei, qui se invitaverat: “ Cum facis prandium aut cenam,noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites,ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. 13Sed cum facisconvivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos; 14et beatus eris, quia nonhabent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum ”.
15Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: “ Beatus, quimanducabit panem in regno Dei ”. 16At ipse dixit ei: “ Homo quidam fecitcenam magnam et vocavit multos; 17et misit servum suum hora cenae dicereinvitatis: “Venite, quia iam paratum est”. 18Et coeperunt simul omnesexcusare. Primus dixit ei: “Villam emi et necesse habeo exire et videre illam;rogo te, habe me excusatum”. 19Et alter dixit: “Iuga boum emi quinque et eoprobare illa; rogo te, habe me excusatum”. 20Et alius dixit: “Uxorem duxiet ideo non possum venire”. 21Et reversus servus nuntiavit haec domino suo.Tunc iratus pater familias dixit servo suo: “Exi cito in plateas et vicoscivitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc”. 22Et aitservus: “Domine, factum est, ut imperasti, et adhuc locus est”. 23Et aitdominus servo: “Exi in vias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domusmea. 24Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabitcenam meam” ”.
25Ibant autem turbae multae cum eo; et conversus dixit ad illos: 26“ Si quisvenit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres etsorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus. 27Et, qui nonbaiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus.
28Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computatsumptus, si habet ad perficiendum? 29Ne, posteaquam posuerit fundamentum et nonpotuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei 30dicentes: “Hichomo coepit aedificare et non potuit consummare”. 31Aut quis rex, ituruscommittere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cumdecem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se? 32Alioquin,adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quae pacis sunt. 33Sicergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meusesse discipulus.
34Bonum est sal; si autem sal quoque evanuerit, in quo condietur? 35Neque interram neque in sterquilinium utile est, sed foras proiciunt illud. Qui habetaures audiendi, audiat ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc