1Et dicebat illis: “ Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stan tibus, quinon gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute ”.
2Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos inmontem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis; 3etvestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terramnon potest tam candida facere. 4Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erantloquentes cum Iesu. 5Et respondens Petrus ait Iesu: “ Rabbi, bonum est noshic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum”. 6Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti. 7Et facta estnubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “ Hic est Filius meus dilectus;audite illum ”. 8Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisiIesum tantum secum.
9Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent,narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. 10Et verbumcontinuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: “ a mortuis resurgere ”. 11Et interrogabant eum dicentes: “ Quid ergo dicunt scribae quia Eliamoporteat venire primum? ”. 12Qui ait illis: “ Elias veniens primo,restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiaturet contemnatur? 13Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumquevolebant, sicut scriptum est de eo ”.
14Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et scribasconquirentes cum illis. 15Et confestim omnis populus videns eum stupefactusest, et accurrentes salutabant eum. 16Et interrogavit eos: “ Quid inter vosconquiritis? ”. 17Et respondit ei unus de turba: “ Magister, attuli filiummeum ad te habentem spiritum mutum; 18et ubicumque eum apprehenderit, alliditeum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, uteicerent illum, et non potuerunt ”. 19Qui respondens eis dicit: “ Ogeneratio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum adme ”. 20Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statimconturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans. 21Et interrogavitpatrem eius: “ Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit? ”. At ille ait:“ Ab infantia; 22et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eumperderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri ”. 23Iesus autem aitilli: “ “Si potes!”. Omnia possibilia credenti ”. 24Et continuoexclamans pater pueri aiebat: “ Credo; adiuva incredulitatem meam ”. 25Etcum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicensilli: “ Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius neintroeas in eum ”. 26Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus estsicut mortuus, ita ut multi dicerent: “ Mortuus est! ”. 27Iesus autemtenens manum eius elevavit illum, et surrexit.
28Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: “Quare nos non potuimus eicere eum? ”. 29Et dixit illis: “ Hoc genus innullo potest exire nisi in oratione ”.
30Et inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire. 31Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “ Filius hominis traditur inmanus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ”. 32Atilli ignorabant verbum et timebant eum interrogare.
33Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: “ Quid in viatractabatis? ”. 34At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant,quis esset maior. 35Et residens vocavit Duodecim et ait illis: “ Si quis vultprimus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ”. 36Et accipienspuerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis: 37“Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et,quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ”.
38Dixit illi Ioannes: “ Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientemdaemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos ”. 39Iesus autem ait:“ Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo etpossit cito male loqui de me; 40qui enim non est adversum nos, pro nobis est. 41Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christiestis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam.
42Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum estei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.
43Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilemintroire in vitam, quam duas manus habentem ire in
gehennam, in ignem inexstinguibilem. 44
45Et si pes tuus te scandalizat,amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam,
quam duos pedes habentem mitti in gehennam. 46
47Et si oculus tuusscandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quamduos oculos habentem mitti in gehennam, 48ubi vermis eorum non moritur, etignis non exstinguitur; 49omnis enim igne salietur. 50Bonum est sal; quod sisal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habeteinter vos ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc