1Et introivit iterum in synago gam. Et erat ibi homo habens manum aridam; 2et observabant eum, si sabbatis curaret illum, ut accusarent eum. 3Et aithomini habenti manum aridam: “ Surge in medium ”. 4Et dicit eis: “ Licetsabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere? ”. At illitacebant. 5Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordiseorum, dicit homini: “ Extende manum ”. Et extendit, et restituta est manuseius. 6Et exeuntes pharisaei statim cum herodianis consilium faciebant adversuseum quomodo eum perderent.
7Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaeasecuta est et a Iudaea 8et ab Hierosolymis et ab Idumaea; et, qui transIordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat,venerunt ad eum. 9Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi praesto essetpropter turbam, ne comprimerent eum.
10Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquothabebant plagas. 11Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei etclamabant dicentes: “ Tu es Filius Dei! ”. 12Et vehementer comminabatureis, ne manifestarent illum.
13Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum. 14Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicare 15habentes potestatem eiciendi daemonia: 16et imposuit Simoni nomen Petrum; 17etIacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges,quod est Filii tonitrui; 18et Andream et Philippum et Bartholomaeum etMatthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Thaddaeum et Simonem Chananaeum 19etIudam Iscarioth, qui et tradidit illum.
20Et venit ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panemmanducare. 21Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: “ Infurorem versus est ”.
22Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: “ Beelzebul habet” et: “ In principe daemonum eicit daemonia ”. 23Et convocatis eis, inparabolis dicebat illis: “ Quomodo potest Satanas Satanam eicere? 24Et siregnum in se dividatur, non potest stare regnum illud; 25et si domus insemetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare. 26Et si Satanasconsurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet. 27Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi priusfortem alliget; et tunc domum eius diripiet. 28Amen dico vobis: Omniadimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint; 29qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum,sed reus est aeterni delicti ”. 30Quoniam dicebant: “ Spiritum immundumhabet ”.
31Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eumvocantes eum. 32Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: “ Ecce mater tua etfratres tui et sorores tuae foris quaerunt te ”. 33Et respondens eis ait: “Quae est mater mea et fratres mei? ”. 34Et circumspiciens eos, qui incircuitu eius sedebant, ait: “ Ecce mater mea et fratres mei. 35Qui enimfecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc