1Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei.
2Sicut scriptum est in Isaia propheta:
“ Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui praeparabit viam tuam;
3vox clamantis in deserto:
“Parate viam Domini, rectas facite semitas eius” ”,
4fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae inremissionem peccatorum. 5Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio etHierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentespeccata sua. 6Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circalumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat.
7Et praedicabat dicens: “ Venit fortior me post me, cuius non sum dignusprocumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. 8Ego baptizavi vos aqua; illevero baptizabit vos in Spiritu Sancto ”.
9Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatusest in Iordane ab Ioanne. 10Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos etSpiritum tamquam columbam descendentem in ipsum; 11et vox facta est de caelis:“ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ”.
12Et statim Spiritus expellit eum in desertum. 13Et erat in desertoquadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeliministrabant illi.
14Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicansevangelium Dei 15et dicens: “ Impletum est tempus, et appropinquavit regnumDei; paenitemini et credite evangelio ”.
16Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonismittentes in mare; erant enim piscatores. 17Et dixit eis Iesus: “ Venite postme, et faciam vos fieri piscatores hominum ”. 18Et protinus, relictisretibus, secuti sunt eum. 19Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei etIoannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia, 20et statim vocavitillos. Et, relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis, abierunt posteum.
21Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat. 22Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatemhabens et non sicut scribae. 23Et statim erat in synagoga eorum homo in spirituimmundo; et exclamavit 24dicens: “ Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venistiperdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ”. 25Et comminatus est ei Iesusdicens: “ Obmutesce et exi de homine! ”. 26Et discerpens eum spiritusimmundus et exclamans voce magna exivit ab eo. 27Et mirati sunt omnes, ita utconquirerent inter se dicentes: “ Quidnam est hoc? Doctrina nova cumpotestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei ”. 28Et processitrumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae.
29Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cumIacobo et Ioanne. 30Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statimdicunt ei de illa. 31Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eamfebris, et ministrabat eis.
32Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes malehabentes et daemonia habentes; 33et erat omnis civitas congregata ad ianuam. 34Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecitet non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum.
35Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibiqueorabat. 36Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant; 37et cuminvenissent eum, dixerunt ei: “ Omnes quaerunt te! ”. 38Et ait illis: “Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni ”. 39Etvenit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et daemonia eiciens.
40Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: “ Sivis, potes me mundare ”. 41Et misertus extendens manum suam tetigit eum etait illi: “ Volo, mundare! ”; 42et statim discessit ab eo lepra, etmundatus est. 43Et infremuit in eum statimque eiecit illum 44et dicit ei: “Vide,nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundationetua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis ”. 45At ille egressus coepitpraedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto incivitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eumundique.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc