1Et factum est, cum consum masset Iesus sermones hos omnes, dixitdiscipulis suis: 2“ Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hoministraditur, ut crucifigatur ”.
3Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulamprincipis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, 4et consilium fecerunt, ut Iesumdolo tenerent et occiderent; 5dicebant autem: “ Non in die festo, ne tumultusfiat in populo ”.
6Cum autem esset Iesus in Bethania, in domo Simonis leprosi, 7accessit ad eummulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsiusrecumbentis. 8Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: “ Ut quidperditio haec? 9Potuit enim istud venumdari multo et dari pauperibus ”. 10Sciens autem Iesus ait illis: “ Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonumoperata est in me; 11nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semperhabetis. 12Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum mefecit. 13Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in totomundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius ”.
14Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principessacerdotum 15et ait: “ Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? ”.At illi constituerunt ei triginta argenteos. 16Et exinde quaerebatopportunitatem, ut eum traderet.
17Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “ Ubi visparemus tibi comedere Pascha? ”. 18Ille autem dixit: “ Ite in civitatem adquendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facioPascha cum discipulis meis” ”. 19Et fecerunt discipuli, sicut constituitillis Iesus, et paraverunt Pascha.
20Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim. 21Et edentibus illis, dixit:“ Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est ”. 22Et contristativalde, coeperunt singuli dicere ei: “ Numquid ego sum, Domine? ”. 23At ipserespondens ait: “ Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. 24Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi,per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille”. 25Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: “ Numquid ego sum,Rabbi? ”. Ait illi: “ Tu dixisti ”.
26Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditquediscipulis et ait: “ Accipite, comedite: hoc est corpus meum ”. 27Etaccipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: “ Bibite ex hoc omnes: 28hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur inremissionem peccatorum. 29Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc geniminevitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei”.
30Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. 31Tunc dicit illis Iesus: “Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim:"Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis". 32Postquam autemresurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”. 33Respondens autem Petrus aitilli: “ Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor ”. 34Ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, terme negabis ”. 35Ait illi Petrus: “ Etiam si oportuerit me mori tecum, nonte negabo ”. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
36Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicitdiscipulis: “ Sedete hic, donec vadam illuc et orem ”. 37Et assumpto Petroet duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et maestus esse. 38Tunc aitillis: “ Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilatemecum ”. 39Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens:“ Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicutego volo, sed sicut tu ”. 40Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes;et dicit Petro: “ Sic non potuistis una hora vigilare mecum? 41Vigilate etorate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro auteminfirma ”. 42Iterum secundo abiit et oravit dicens: “ Pater mi, si nonpotest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua ”. 43Et venit iterumet invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. 44Et relictis illis,iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens. 45Tunc venit addiscipulos et dicit illis: “ Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavithora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum. 46Surgite, eamus; ecceappropinquavit, qui me tradit ”.
47Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turbamulta cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribuspopuli. 48Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: “ Quemcumqueosculatus fuero, ipse est; tenete eum! ”. 49Et confestim accedens ad Iesumdixit: “ Ave, Rabbi! ” et osculatus est eum. 50Iesus autem dixit illi: “Amice, ad quod venisti! ”. Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum ettenuerunt eum. 51Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manumexemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavitauriculam eius.
52Tunc ait illi Iesus: “ Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, quiacceperint gladium, gladio peribunt. 53An putas quia non possum rogare Patremmeum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? 54Quomodoergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri? ”. 55In illa hora dixitIesus turbis: “ Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibuscomprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis ”. 56Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. Tuncdiscipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
57Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubiscribae et seniores convenerant. 58Petrus autem sequebatur eum a longe usque inaulam principis sacerdotum; et ingressus intro sede bat cum ministris, utvideret finem. 59Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsumtestimonium contra Iesum, ut eum morti traderent, 60et non invenerunt, cummulti falsi testes accessissent. Novissime autem venientes duo 61dixerunt: “Hic dixit: “Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud””. 62Et surgens princeps sacerdotum ait illi: “ Nihil respondes? Quid istiadversum te testificantur? ”. 63Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotumait illi: “ Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus FiliusDei ”. 64Dicit illi Iesus: “ Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodovidebitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibuscaeli ”.
65Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: “ Blasphemavit! Quidadhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam. 66Quid vobis videtur?”. Illi autem respondentes dixerunt: “ Reus est mortis! ”. 67Tuncexspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas infaciem ei dederunt 68dicentes: “ Prophetiza nobis, Christe: Quis est, qui tepercussit? ”.
69Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens:“ Et tu cum Iesu Galilaeo eras! ”. 70At ille negavit coram omnibus dicens:“ Nescio quid dicis! ”. 71Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia etait his, qui erant ibi: “ Hic erat cum Iesu Nazareno! ”. 72Et iterumnegavit cum iuramento: “ Non novi hominem! ”. 73Post pusillum autemaccesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: “ Vere et tu ex illis es, nam etloquela tua manifestum te facit ”. 74Tunc coepit detestari et iurare: “ Nonnovi hominem! ”. Et continuo gallus cantavit; 75et recordatus est Petrusverbi Iesu, quod dixerat: “ Priusquam gallus cantet, ter me negabis ”. Etegressus foras ploravit amare.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc