1Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, utostenderent ei aedificationes templi; 2ipse autem respondens dixit eis: “ Nonvidetis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem,qui non destruetur ”. 3Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt adeum discipuli secreto dicentes: “ Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signumadventus tui et consummationis saeculi? ”.
4Et respondens Iesus dixit eis: “ Videte, ne quis vos seducat. 5Multi enimvenient in nomine meo dicentes: “Ego sum Christus”, et multos seducent. 6Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini;oportet enim fieri, sed nondum est finis. 7Consurget enim gens in gentem, etregnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca; 8haec autem omniainitia sunt dolorum. 9Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, eteritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. 10Et tunc scandalizabunturmulti et invicem tradent et odio habebunt invicem; 11et multi pseudoprophetaesurgent et seducent multos. 12Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescetcaritas multorum; 13qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit. 14Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibusgentibus; et tunc veniet consummatio. 15Cum ergo videritis abominationemdesolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, quilegit, intellegat: 16tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes; 17qui intecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; 18et, qui in agro, nonrevertatur tollere pallium suum. 19Vae autem praegnantibus et nutrientibus inillis diebus!
20Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato: 21erit enim tunctribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet. 22Etnisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propterelectos breviabuntur dies illi. 23Tunc si quis vobis dixerit: “Ecce hicChristus” aut: “Hic”, nolite credere. 24Surgent enim pseudochristi etpseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur,si fieri potest, etiam electi. 25Ecce praedixi vobis. 26Si ergo dixerintvobis: “Ecce in deserto est”, nolite exire; “Ecce in penetralibus”,nolite credere; 27sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque inoccidentem, ita erit adventus Filii hominis. 28Ubicumque fuerit corpus, illuccongregabuntur aquilae.
29Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna nondabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorumcommovebuntur. 30Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tuncplangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibuscaeli cum virtute et gloria multa; 31et mittet angelos suos cum tuba magna, etcongregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminoseorum.
32Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, etfolia nata, scitis quia prope est aestas. 33Ita et vos, cum videritis haecomnia, scitote quia prope est in ianuis. 34Amen dico vobis: Non praeteribithaec generatio, donec omnia haec fiant. 35Caelum et terra transibunt, verbavero mea non praeteribunt.
36De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisiPater solus. 37Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis. 38Sicutenim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptumtradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe, 39et non cognoverunt,donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis. 40Tuncduo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur; 41duae molentes inmola: una assumitur, et una relinquitur.
42Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit. 43Illudautem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset,vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. 44Ideo et vos estoteparati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est. 45Quis putas estfidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut detillis cibum in tempore? 46Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius,invenerit sic facientem. 47Amen dico vobis quoniam super omnia bona suaconstituet eum. 48Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: “Moramfacit dominus meus venire”, 49et coeperit percutere conservos suos, manducetautem et bibat cum ebriis, 50veniet dominus servi illius in die, qua nonsperat, et in hora, qua ignorat, 51et dividet eum partemque eius ponet cumhypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc