1In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare; 2et congregataesunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turbastabat in litore.
3Et locutus est eis multa in parabolis dicens: “ Ecce exiit, qui seminat,seminare. 4Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucreset comederunt ea. 5Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terrammultam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae; 6soleautem orto, aestuaverunt et, quia non habebant radicem, aruerunt. 7Alia autemceciderunt in spinas, et creverunt spinae et suffocaverunt ea. 8Alia veroceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliudsexagesimum, aliud tricesimum. 9Qui habet aures, audiat ”. 10Et accedentesdiscipuli dixerunt ei: “ Quare in parabolis loqueris eis? ”. 11Quirespondens ait illis: “ Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum,illis autem non est datum. 12Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; quiautem non habet, et quod habet, auferetur ab eo. 13Ideo in parabolis loquoreis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt; 14etadimpletur eis prophetia Isaiae dicens:
"Auditu audietis et non intellegetis
et videntes videbitis et non videbitis.
15Incrassatum est enim cor populi huius,
et auribus graviter audierunt
et oculos suos clauserunt,
ne quando oculis videant
et auribus audiant
et corde intellegant et convertantur,
et sanem eos".
16Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt. 17Amen quippe dico vobis: Multi prophetae et iusti cupierunt videre, quae videtis,et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt!
18Vos ergo audite parabolam seminantis. 19Omnis, qui audit verbum regni et nonintellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, quisecus viam seminatus est. 20Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, quiverbum audit et continuo cum gaudio accipit illud, 21non habet autem in seradicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propterverbum, continuo scandalizatur. 22Qui autem est seminatus in spinis, hic est,qui verbum audit, et sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum,et sine fructu efficitur. 23Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, quiaudit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliudautem sexaginta, porro aliud triginta ”.
24Aliam parabolam proposuit illis dicens: “ Simile factum est regnum caelorumhomini, qui seminavit bonum semen in agro suo. 25Cum autem dormirent homines,venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit. 26Cumautem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. 27Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: “Domine, nonne bonum semenseminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?”. 28Et ait illis: “Inimicushomo hoc fecit”. Servi autem dicunt ei: “Vis, imus et colligimus ea?”. 29Et ait: “Non; ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis triticum, 30sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicammessoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendumea, triticum autem congregate in horreum meum” ”.
31Aliam parabolam proposuit eis dicens: “ Simile est regnum caelorum granosinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. 32Quod minimum quidem estomnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita utvolucres caeli veniant et habitent in ramis eius ”.
33Aliam parabolam locutus est eis: “ Simile est regnum caelorum fermento,quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum esttotum ”.
34Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et sine parabola nihilloquebatur eis, 35ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem:
“ Aperiam in parabolis os meum,
eructabo abscondita a constitutione mundi ”.
36Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eiusdicentes: “ Dissere nobis parabolam zizaniorum agri ”. 37Qui respondensait: “ Qui seminat bonum semen, est Filius hominis; 38ager autem est mundus;bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali; 39inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculiest; messores autem angeli sunt. 40Sicut ergo colliguntur zizania et ignicomburuntur, sic erit in consummatione saeculi: 41mittet Filius hominis angelossuos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, 42et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. 43Tunciusti fulgebunt sicut sol in regno Pa tris eorum. Qui habet aures, audiat. 44Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homoabscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emitagrum illum.
45Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonasmargaritas. 46Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia,quae habuit, et emit eam.
47Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni generecongreganti; 48quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentescollegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. 49Sic erit inconsummatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum 50et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
51Intellexistis haec omnia? ”. Dicunt ei: “ Etiam ”. 52Ait autem illis:“ Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera ”.
53Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde. 54Etveniens in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur etdicerent: “ Unde huic sapientia haec et virtutes? 55Nonne hic est fabrifilius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph etSimon et Iudas? 56Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huicomnia ista? ”. 57Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “ Nonest propheta sine honore nisi in patria et in domo sua ”. 58Et non fecit ibivirtutes multas propter incredulitatem illorum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc