1Et convocatis Duodecim di scipulis suis, dedit illis pote statemspirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omneminfirmitatem.
2Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus,et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius, 3Philippuset Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei et Thaddaeus, 4Simon Chananaeus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum.
5Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens: “ In viam gentium neabieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; 6sed potius ite adoves, quae perierunt domus Israel. 7Euntes autem praedicate dicentes: “Appropinquavitregnum caelorum”.
8Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite; gratisaccepistis, gratis date. 9Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniamin zonis vestris, 10non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta nequevirgam; dignus enim est operarius cibo suo.
11In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in eadignus sit; et ibi manete donec exeatis. 12Intrantes autem in domum, salutateeam; 13et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autemnon fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur. 14Et quicumque non receperitvos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitateilla, excutite pulverem de pedibus vestris. 15Amen dico vobis: Tolerabiliuserit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati.
16Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicutserpentes et simplices sicut columbae. 17Cavete autem ab hominibus; tradentenim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; 18et ad praesideset ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. 19Cum autemtradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis inilla hora quid loquamini. 20Non enim vos estis, qui loquimini, sed SpiritusPatris vestri, qui loquitur in vobis.
21Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii inparentes et morte eos afficient. 22Et eritis odio omnibus propter nomen meum;qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit. 23Cum autem persequenturvos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitiscivitates Israel, donec veniat Filius hominis.
24Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum. 25Sufficitdiscipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patremfamilias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius!
26Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, etoccultum, quod non scietur. 27Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine;et, quod in aure auditis, praedicate super tecta. 28Et nolite timere eos, quioccidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, quipotest et animam et corpus perdere in gehenna. 29Nonne duo passeres asseveneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
30Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. 31Nolite ergo timere;multis passeribus meliores estis vos.
32Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coramPatre meo, qui est in caelis; 33qui autem negaverit me coram hominibus, negaboet ego eum coram Patre meo, qui est in caelis.
34Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mitteresed gladium. 35Veni enim separare
hominem adversus patrem suum
et filiam adversus matrem suam
et nurum adversus socrum suam:
36et inimici hominis domestici eius.
37Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amatfilium aut filiam super me, non est me dignus; 38et, qui non accipit crucemsuam et sequitur me, non est me dignus. 39Qui invenerit animam suam, perdetillam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
40Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit. 41Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et,qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. 42Et, quicumquepotum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nominediscipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc