Amos - 7

123456789

1Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, ipse formabat lo custas inprincipio, cum germinarent serotinae fruges; et ecce fruges serotinae postfruges demessas regis. 2Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae,dixi: “Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quiaparvulus est? ”. 3Misertus est Dominus super hoc. “ Non erit ”, dixitDominus Deus.
4Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per ignemDominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul partem. 5Et dixi:“ Domine Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est? ”. 6Misertus est Dominus super hoc. “ Sed et istud non erit ”, dicit DominusDeus.
7Haec ostendit mihi Dominus Deus: ecce vir stans super murum litum, et in manueius trulla caementarii. 8Et dixit Dominus ad me: “ Quid tu vides, Amos? ”.Et dixi: “ Trullam caementarii ”. Et dixit Dominus: “Ecce ego ponamtrullam in medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere ei. 9Etdemolientur excelsa Isaac, et sanctuaria Israel desolabuntur, et consurgam superdomum Ieroboam in gladio ”. 10Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: “Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinereuniversos sermones eius. 11Haec enim dicit Amos: “In gladio morieturIeroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua” ”. 12Et dixit Amasiasad Amos: “ Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et comede ibi panem etprophetabis ibi; 13et in Bethel non adicies ultra ut prophetes, quiasanctuarium regis est, et domus regni est ”. 14Responditque Amos et dixit adAmasiam:
“ Non sum propheta
et non sum filius prophetae;
sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros. 15Et tulit me Dominus,
cum sequerer gregem,
et dixit Dominus ad me:
“Vade, propheta ad populum meum Israel”. 16Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: “Non prophetabis super Israel et nonstillabis verba super domum Isaac”. 17Propter hoc haec dicit Dominus: “Uxortua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, ethumus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivusmigrabit de terra sua” ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc