1“ Audite verbum Domini,filii Israel,quia iudicium Dominocum habitatoribus terrae:non est enim veritas, et non est benignitas,et non est scientia Dei in terra;
2maledictum et mendaciumet homicidium et furtum et adulterium inundaverunt,et sanguis sanguinem tetigit.
3Propter hoc lugebit terra,et infirmabitur omnis, qui habitat in ea,cum bestia agri et volucre caeli,sed et pisces maris auferentur.
4Verumtamen non sit qui contendatnec qui arguat,sed tecum iudicium meum, sacerdos.
5Et corrues plena die,et corruet etiam propheta tecum nocte;et perdam matrem tuam.
6Perit populus meus,eo quod non habuerit scientiam.Quia tu scientiam reppulisti,repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi;et quia oblitus es legis Dei tui,obliviscar filiorum tuorum et ego.
7Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi;gloriam eorum in ignominiam commutabo.
8Peccatum populi mei comeduntet ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
9Et erit sicut populus sic sacerdos;et visitabo super eum vias eiuset opera eius reddam ei.
10Et comedent et non saturabuntur;fornicabuntur et non multiplicabuntur,quoniam Dominum reliqueruntin non custodiendo.
11Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor.
12Populus meus in ligno suo interrogat,et baculus eius annuntiat ei;spiritus enim fornicationum decepit eos,et fornicantur a Deo suo.
13Super capita montium sacrificantet super colles accendunt thymiama,subtus quercum et populum et terebinthum,quia bona est umbra eius;ideo fornicantur filiae vestrae,et sponsae vestrae adulterae sunt.
14Non visitabo super filias vestras,cum fuerint fornicatae,et super sponsas vestras,cum adulteraverint,quoniam hi ipsi cum meretricibus seceduntet cum prostibulis delubrorum sacrificant,et populus non intellegens corruet.
15Si fornicaris tu, Israel,non delinquat saltem Iuda;et nolite ingredi in Galgalaet ne ascenderitis in Bethavenneque iuraveritis: “Vivit Dominus”.
16Quoniam sicut vacca lasciviensIsrael contumax est;nunc pascet eos Dominusquasi agnum in latitudine?
17Particeps idolorum Ephraim,dimitte eum.
18Transiit convivium eorum,fornicatione fornicati sunt,diligunt vehementerignominiam impudicitiae.
19Ligabit spiritus eos in alis suis,et confundentur a sacrificiis suis.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc