1Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egre diebantur subterlimen domus ad orientem; facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autemdescendebant a latere templi dextro a meridie altaris. 2Et eduxit me per viamportae aquilonis et convertit me ad viam foras ad portam exteriorem, quaerespiciebat ad orientem; et ecce aquae exeuntes a latere dextro. 3Cumegrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, mensus est millecubitos et traduxit me per aquam usque ad talos. 4Rursumque mensus est mille ettraduxit me per aquam usque ad genua. 5Et mensus est mille et traduxit me peraquam usque ad renes. Et mensus est mille; torrens, quem non potui pertransire,quoniam intumuerant aquae, aquae ad natandum; torrens, qui non poterattransvadari. 6Et dixit ad me: “ Certe vidisti, fili hominis ”; et duxit meet convertit ad ripam torrentis. 7Cumque me convertissem, ecce in ripatorrentis ligna multa nimis ex utraque parte; 8et ait ad me: “ Aquae istae,quae egrediuntur ad regionem orientalem et descendunt ad Arabam, intrabunt mare,aquas salsas, et sanabuntur aquae: 9et omnis anima vivens, quae movetur,quocumque venerit torrens, vivet, et erunt pisces multi satis, postquam venerintilluc aquae istae, et sanabuntur et vivent omnia, ad quae venerit torrens. 10Etstabunt super mare piscatores; ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarumerit; plurimae species erunt piscium eius, sicut pisces maris Magni,multitudinis nimiae. 11Palustria autem eius et stagna non sanabuntur, quia insalinas dabuntur. 12Et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parteomne lignum pomiferum; non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius:per singulos menses afferet primitiva, quia aquae eius de sanctuarioegredientur, et erunt fructus eius in cibum, et folia eius ad medicinam. 13Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus, in quo possidebitis terram induodecim tribubus Israel, quia Ioseph duplicem funiculum habet; 14possidebitisautem eam, singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam, ut darempatribus vestris; et cadet terra haec vobis in possessionem. 15Hic est autemterminus terrae: ad plagam septentrionalem a mari Magno via Hethalon adintroitum Emath, 16Sedada, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci etconfinium Emath, usque ad Asarenon, quae est iuxta terminum Auran; 17erit ergoterminus a mari usque ad Asarenon, cum fines Damasci et fines Emath sint inaquilone; haec est plaga septentrionalis. 18Porro plaga orientalis de locointer Auran et inter Damascum et in medio inter Galaad et terram Israel,Iordanis disterminans usque ad mare orientale, usque Thamar; haec est plagaorientalis. 19Plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquasMeribathcades et torrentem usque ad mare Magnum; haec est plaga ad meridiemaustralis. 20Et plaga maris, mare Magnum a confinio per directum, donec veniasEmath; haec est plaga maris. 21Et dividetis terram istam vobis per tribusIsrael 22et mittetis eam in hereditatem, vobis et advenis, qui accesserint advos, qui genuerint filios in medio vestrum, et erunt vobis sicut indigenae interfilios Israel: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel; 23intribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait DominusDeus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc