1Et factum est duodecimo anno, in mense duodecimo, in una mensis, factumest verbum Domini ad me dicens: 2“ Fili hominis, assume lamentum superpharaonem, regem Aegypti, et dices ad eum:
Leo gentium peristi,
et eras sicut draco in mari;
et bulliebas in fluminibus tuis
et conturbabas aquas pedibus tuis
et turbida faciebas flumina earum.
3Haec dicit Dominus Deus:
Expandam super te rete meum
in coetu populorum multorum,
et extrahent te in sagena mea;
4et proiciam te in terram,
super faciem agri abiciam te
et habitare faciam super te omnia volatilia caeli
et saturabo de te bestias universae terrae;
5et dabo carnes tuas super montes
et implebo valles sanie tua.
6Et irrigabo terram paedore
sanguinis tui super montes,
et voragines implebuntur ex te;
7et operiam, cum exstinctus fueris, caelum
et nigrescere faciam stellas eius:
solem nube tegam,
et luna non dabit lumen suum;
8omnia luminaria caeli
maerere faciam super te
et dabo tenebras super terram tuam,
dicit Dominus Deus.
9Et commovebo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam ingentibus super terras, quas nescis. 10Et stupescere faciam super te populosmultos, et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperitgladius meus coram facie eorum, et obstupescet tremefactus unusquisque pro animasua in die ruinae tuae. 11Quia haec dicit Dominus Deus: Gladius regis Babylonisveniet tibi, 12in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam;
violentissimae gentium omnium hae
et vastabunt superbiam Aegypti,
et dissipabitur omnis pompa eius. 13Et perdam omnia iumenta eius,
quae erant super aquas plurimas,
et non conturbabit eas pes hominis ultra,
neque ungula iumentorum turbabit eas; 14tunc purissimas reddam aquas eorum
et flumina eorum quasi oleum adducam,
ait Dominus Deus. 15Cum dedero terram Aegypti desolatam,
deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatoreseius,
scient quia ego Dominus. 16Planctus est, et plangent eum; filiae gentium plangent eum, super Aegyptum etsuper omnem pompam eius plangent eum ”, ait Dominus Deus. 17Et factum est in duodecimo anno, in quinta decima mensis, factum est verbumDomini ad me dicens: 18“ Fili hominis, cane lugubre super pompam Aegypti etdetrahe eam, ipsam et filias gentium robustarum ad inferiora terrae cum his, quidescendunt in lacum. 19Quo pulchrior es?
Descende et dormi cum incircumcisis.
20In medio interfectorum gladio cadent; gladius datus est, attraxerunt eam etomnes populos eius. 21Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni,cum auxiliatoribus eius descenderunt:
“Tacent incircumcisi interfecti gladio!”.
22Ibi Assyria et omnis multitudo eius, in circuitu illius sepulcra eius, omnesinterfecti, qui ceciderunt gladio; 23quorum data sunt sepulcra inprofundissimis laci, et facta est multitudo eius per gyrum sepulcri eius;universi interfecti, cadentes gladio, qui dederant quondam formidinem in terraviventium.
24Ibi Elam et omnis pompa eius per gyrum sepulcri sui; omnes hi interfectiruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad inferiora terrae, quidederant quondam formidinem suam in terra viventium et sustulerunt ignominiamsuam cum his, qui descendunt in lacum. 25In medio interfectorum posueruntcubile eius, in omni pompa eius, in circuitu eius sepulcra illius, omnes hiincircumcisi interfectique gladio; dederant enim terrorem suum in terraviventium et sustulerunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum, inmedio interfectorum positi sunt.
26Ibi Mosoch, Thubal et omnis pompa eius, in circuitu illius sepulcra eius,omnes hi incircumcisi interfectique gladio, quia dederunt formidinem suam interra viventium; 27et non dormient cum fortibus, qui ceciderunt a saeculo etdescenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibussuis, et fuerunt scuta eorum super ossa eorum, quia terror fortium erat in terraviventium. 28Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies cuminterfectis gladio.
29Ibi Idumaea, reges eius et omnes duces eius, qui dati sunt in robore suo cuminterfectis gladio et qui cum incircumcisis dormiunt et cum his, quidescenderunt in lacum.
30Ibi principes aquilonis omnes et universi Sidonii, qui deducti sunt cuminterfectis in terrore suo, in sua fortitudine confusi; qui dormiuntincircumcisi cum interfectis gladio et sustulerunt confusionem suam cum his, quidescendunt in lacum.
31Videbit eos pharao et consolabitur super universa pompa sua. Interfecti suntgladio pharaonis et omnis exercitus eius, ait Dominus Deus, 32quia dediterrorem meum in terra viventium; et prostratus est in medio incircumcisorum cuminterfectis gladio pharaonis et omnis pompa eius ”, ait Dominus Deus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc