1Et factum est verbum Do mini ad me dicens: 2“ Fili ho minis, prophetaet dic: Haec dicit Dominus Deus:
Ululate, vae diei,
3quia iuxta est dies,
et appropinquat dies Domini,
dies nubis; tempus gentium erit.
4Et veniet gladius in Aegyptum,
et erit pavor in Chus,
cum ceciderint vulnerati in Aegypto,
et ablatae fuerint opes illius,
et destructa fundamenta eius.
5Chus et Phut et Lud et omne vulgus promiscuum
et Chub et filii terrae foederis
cum eis gladio cadent.
6Haec dicit Dominus Deus:
Et corruent fulcientes Aegyptum,
et destruetur superbia potentiae eius;
a Magdolo usque ad Syenen gladio cadent in ea,
ait Dominus Deus.
7Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes eius in mediocivitatum desertarum erunt; 8et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem inAegyptum, et attriti fuerint omnes auxiliatores eius.
9In die illa egredientur nuntii a facie mea in navibus ad conterendamconfidentiam Chus, et erit pavor in eis in die Aegypti, quia veniet. 10Haec dicit Dominus Deus: Cessare faciam pompam Aegypti in manuNabuchodonosor, regis Babylonis. 11Ipse et populus eius cum eo violentissimigentium adducentur ad disperdendam terram; et evaginabunt gladios suos superAegyptum et implebunt terram interfectis. 12Et faciam alveos fluminum aridos ettradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius inmanu alienorum. Ego Dominus locutus sum. 13Haec dicit Dominus Deus:
Et disperdam simulacra
et cessare faciam idola de Memphi,
et dux de terra Aegypti
non erit amplius,
et dabo terrorem in terra Aegypti. 14Et disperdam terram Phatures
et dabo ignem in Tani
et faciam iudicia in No. 15Et effundam indignationem meam super Sin, robur Aegypti, et interficiammultitudinem No. 16Et dabo ignem in Aegypto; quasi parturiens dolebit Sin, etin No scissura erit, et contra Memphin hostes plena die. 17Iuvenes Heliopoleoset Bubasti gladio cadent, et ipsae captivae ducentur. 18Et in Taphnis nigrescetdies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiaeeius; ipsam nubes operiet, filiae autem eius in captivitatem ducentur. 19Etfaciam iudicia in Aegypto, et scient quia ego Dominus ”.
20Et factum est in undecimo anno, in primo, in septima mensis, factum estverbum Domini ad me dicens: 21“ Fili hominis, brachium pharaonis, regisAegypti, confregi, et ecce non est obvolutum, ut restitueretur ei sanitas, utligaretur pannis et farciretur linteolis, ut recepto robore posset teneregladium. 22Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pharaonem, regemAegypti, et comminuam brachium eius forte sed confractum et deiciam gladium demanu eius 23et dispergam Aegyptum in gentibus et ventilabo eos in terris. 24Etconfortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius; etconfringam brachia pharaonis, et gemet gemitibus sicut transfixus coram facieeius. 25Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia pharaonis concident;et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, etextenderit eum super terram Aegypti. 26Et dispergam Aegyptum in nationes etventilabo eos in terras, et scient quia ego Dominus ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc