1Et factum est verbum Do mini ad me dicens: 2“Fili ho minis, proponeaenigma et narra parabolam ad domum Israel 3et dices:
Haec dicit Dominus Deus:
Aquila grandis
magnarum alarum,
longo pennarum ductu,
plena plumis et varietate,
venit ad Libanum
et tulit cacumen cedri;
4summitatem frondium eius avellit
et transportavit eam in terram Chanaan,
in urbem negotiatorum posuit illam.
5Et tulit de semine terrae
et posuit illud in terra pro semine,
super aquas multas,
quasi salicem posuit illud,
6ut germinaret et cresceret in vineam latiorem
humili statura,
respicientibus ramis eius ad illam,
et radices eius sub illa essent.
Facta est ergo vinea
et fructificavit in palmites
et emisit propagines.
7Et fuit aquila altera grandis,
magnis alis
multisque plumis;
et ecce vinea ista,
quasi mittens radices suas ad eam,
palmites suos extendit ad illam,
ut irrigaret eam abundantius
quam areolae, in quibus erat plantata.
8In terra bona
super aquas multas
plantata est,
ut faciat frondes
et portet fructum
et sit in vineam grandem.
9Dic: Haec dicit Dominus Deus:
Ergone prosperabitur?
Nonne radices eius evellet
et fructum eius distringet,
et marcescent omnia recentia germina eius, et arescet?
Et non opus erit brachio grandi neque populo multo,
ut evellat eam radicitus. 10Ecce plantata est; ergone prosperabitur?
Nonne, cum tetigerit eam ventus urens,
siccabitur
et in areis, in quibus germinaverat, arescet? ”. 11Et factum est verbum Domini ad me dicens: 12“ Dic ad domum exasperantem:Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis Ierusalem etassumpsit regem et principes eius et adduxit eos ad semetipsum in Babylonem; 13et tulit de semine regni pepigitque cum eo foedus et accepit ab eo iusiurandum,sed et fortes terrae sustulit, 14ut esset regnum humile et non elevaretur, sedcustodiret pactum eius et servaret illud. 15Qui recedens ab eo, misit nuntiosad Aegyptum, ut daret sibi equos et populum multum. Numquid prosperabitur velconsequetur salutem, qui fecit haec? Et, qui dissolvit pactum, numquid effugiet? 16Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis, qui constituit eumregem, cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum, quod habebat cum eo, inmedio Babylonis morietur. 17Et non in exercitu grandi neque in populo multoadiuvabit eum pharao in proelio, in iactu aggeris et in exstructione munitionum,ut interficiat animas multas. 18Spreverat enim iuramentum, ut solveret foedus,et ecce dedit manum suam et, cum omnia haec fecerit, non effugiet. 19Propterea haec dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam iuramentum meum, quodsprevit, et foedus meum, quod praevaricatus est, ponam in caput eius 20etexpandam super eum rete meum, et comprehendetur tendicula mea, et adducam eum inBabylonem et iudicabo illum ibi in praevaricatione, qua praevaricatus est in me. 21Et omnes electi eius in universo agmine suo gladio cadent; residui autem inomnem ventum dispergentur, et scietis quia ego Dominus locutus sum.
22Haec dicit Dominus Deus:
Et sumam ego de cacumine cedri sublimis et ponam;
de vertice ramorum eius tenerum distringam
et plantabo super montem excelsum et eminentem.
23In monte sublimi Israel plantabo illud;
et erumpet in germen et faciet fructum
et erit in cedrum magnam;
et habitabunt sub ea omnes volucres,
et universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit.
24Et scient omnia ligna regionis
quia ego Dominus
humiliavi lignum sublime
et exaltavi lignum humile
et siccavi lignum viride
et frondere feci lignum aridum.
Ego Dominus locutus sum et feci ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc