1Et venerunt ad me viri seniorum Israel et sederunt coram me. 2Et factusest sermo Domini ad me dicens: 3“ Fili hominis, viri isti posuerunt idola suain cordibus suis et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam;numquid interrogatus respondebo eis? 4Propter hoc loquere eis et dices ad eos:Haec dicit Dominus Deus: Omnis homo de domo Israel, qui posuerit idola sua incorde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et veneritad prophetam interrogans per eum me, ego Dominus respondebo ei per me promultitudine idolorum suorum, 5ut capiam domum Israel in corde suo, quorecesserunt a me in cunctis idolis suis.
6Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Convertimini etrecedite ab idolis vestris et ab universis contaminationibus vestris avertitefacies vestras. 7Quia omnis homo de domo Israel et de advenis, quicumque advenafuerit in Israel, si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua in corde suo etscandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam,ut interroget per eum me, ego Dominus respondebo ei per me; 8et ponam faciemmeam contra hominem illum et faciam eum in exemplum et in proberbium etdisperdam eum de medio populi mei, et scietis quia ego Dominus. 9Et prophetacum erraverit et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum etextendam manum meam contra eum et delebo eum de medio populi mei Israel. 10Etportabunt iniquitatem suam: sicut iniquitas interrogantis, sic et iniquitasprophetae erit, 11ut non erret ultra domus Israel a me neque polluatur inuniversis praevaricationibus suis, sed sit mihi in populum, et ego sim eis inDeum ”, ait Dominus Deus. 12Et factus est sermo Domini ad me dicens: 13“ Fili hominis, terra cumpeccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, extendam manum meam super eam etconteram virgam panis eius et immittam in eam famem et interficiam de ea hominemet iumentum; 14et si fuerint tres viri isti in medio eius, Noe, Danel et Iob,ipsi iustitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus Deus. 15Quod si etbestias pessimas induxero super terram, ut absque liberis faciant eam, et fueritdeserta, in qua nullus pertranseat propter bestias, 16tres viri isti si fuerintin ea, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios nec filias liberabunt, sedipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur. 17Vel si gladium induxerosuper terram illam et dixero gladio: Transi per terram, et interfecero de eahominem et iumentum, 18et tres viri isti fuerint in medio eius, vivo ego, dicitDominus Deus, non liberabunt filios neque filias, sed ipsi soli liberabuntur. 19Vel si pestilentiam immisero super terram illam et effudero indignationem meamsuper eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et iumentum, 20et Noe et Danelet Iob fuerint in medio eius, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium etfiliam non liberabunt, sed ipsi iustitia sua liberabunt animas suas.
21Quoniam haec dicit Dominus Deus: Quod si et quattuor iudicia mea pessima,gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in Ierusalem, utinterficiam de ea hominem et pecus, 22tamen relinquetur in ea salvatioeducentium filios et filias: ecce ipsi egredientur ad vos, et videbitis viameorum et opera eorum et consolabimini super malo, quod induxi in Ierusalem inomnibus, quae importavi super eam. 23Et consolabuntur vos, cum videritis viameorum et opera eorum, et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia, quae feciin ea ”, ait Dominus Deus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc