1Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophe tam contra Philisthim,antequam percuteret pharao Gazam.
2Haec dicit Dominus:
“ Ecce, aquae ascendunt ab aquilone
et erunt quasi torrens inundans
et operient terram et plenitudinem eius,
urbem et habitatores eius.
Clamabunt homines,
et ululabunt omnes habitatores terrae
3a strepitu ungularum fortium equorum eius,
a commotione quadrigarum eius
et tumultu rotarum illius;
non respexerunt patres filios, manibus dissolutis,
4pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim,
et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes auxiliator:
depopulatus est enim Dominus Philisthim,
reliquias insulae Caphtor.
5Venit calvitium super Gazam,
conticuit Ascalon;
reliquiae Enacim,
usquequo incidetis vos?
6O mucro Domini,
usquequo non quiesces?
Ingredere in vaginam tuam,
refrigerare et sile.
7Quomodo quiescet,
cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem
et adversus maritimas regiones
ibique condixerit illi? ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc