1Et factum est in mense septi mo, venit Ismael filius Nathaniae filiiElisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliamfilium Ahicam in Maspha; et comederunt ibi panes simul in Maspha. 2Surrexitautem Ismael filius Nathaniae et decem viri, qui cum eo erant, et percusseruntGodoliam filium Ahicam filii Saphan gladio; et interfecerunt eum, quempraefecerat rex Babylonis terrae. 3Omnes quoque Iudaeos, qui erant cum Godoliain Maspha, et Chaldaeos, qui reperti sunt ibi, et viros bellatores percussitIsmael.
4Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente, 5veneruntviri de Sichem et de Silo et de Samaria, octoginta viri, rasi barba et scissisvestibus et incisi in cute, et munera et tus habebant in manu, ut offerrent indomo Domini. 6Egressus ergo Ismael filius Nathaniae in occursum eorum deMaspha, incedens et plorans ibat. Cum autem occurrisset eis, dixit ad eos: “Venite ad Godoliam filium Ahicam ”. 7Qui cum venissent ad medium civitatis,interfecit eos Ismael filius Nathaniae et proiecit in medium laci, ipse et viri,qui erant cum eo. 8Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt adIsmael: “ Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti ethordei et olei et mellis ”; et cessavit et non interfecit eos cum fratribussuis. 9Lacus autem, in quem proiecerat Ismael omnia cadavera virorum, quospercussit, est lacus magnus, quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israel;ipsum replevit Ismael filius Nathaniae occisis. 10Et captivas duxit Ismaelomnes reliquias populi, qui erant in Maspha, filias regis et universum populum,qui remanserat in Maspha, quos commendaverat Nabuzardan princeps satellitumGodoliae filio Ahicam; et cepit eos Ismael filius Nathaniae et abiit, uttransiret ad filios Ammon. 11Audivit autem Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum, qui erantcum eo, omne malum, quod fecerat Ismael filius Nathaniae, 12et, assumptisuniversis viris, profecti sunt, ut bellarent adversum Ismael filium Nathaniae;et invenerunt eum ad aquas multas, quae sunt in Gabaon. 13Cumque vidisset omnispopulus, qui erat cum Ismael, Iohanan filium Caree et universos principesbellatorum, qui erant cum eo, laetati sunt. 14Et omnis populus, quem ceperatIsmael in Maspha, reversus est et abiit ad Iohanan filium Caree; 15Ismael autemfilius Nathaniae fugit cum octo viris a facie Iohanan et abiit ad filios Ammon. 16Tulit ergo Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cumeo, universas reliquias vulgi, quas reduxerat ab Ismael filio Nathaniaevenientes de Maspha, postquam percussit Godoliam filium Ahicam, viros fortes adproelium et mulieres et pueros et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon. 17Etabierunt et sederunt in Gherutchamaam, quae est iuxta Bethlehem, ut pergerent etintroirent Aegyptum 18a facie Chaldaeorum; timebant enim eos, quia percusseratIsmael filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam, quem praeposuerat rex Babylonisin regione.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc