1Anno nono Sedeciae regis Iudae, mense decimo, venit Nabuchodonosor rexBabylonis et omnis exercitus eius ad Ierusalem et obsidebant eam. 2Undecimoautem anno Sedeciae, mense quarto, nona mensis, aperta est civitas; 3etingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta Media:Nergelsereser Samegarnabu, Sarsachim princeps eunuchorum, Nergelsereser princepsmagorum et omnes reliqui principes regis Babylonis.
4Cumque vidisset eos Sedecias rex Iudae et omnes viri bellatores, fugerunt etegressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam, quae eratinter duos muros, et egressi sunt ad viam Arabae. 5Persecutus est autem eosexercitus Chaldaeorum; et comprehenderunt Sedeciam in campestribus Iericho etcaptum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Rebla, quae est in terraEmath; et locutus est ad eum iudicia.
6Et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Rebla in oculis eius, et omnesnobiles Iudae occidit rex Babylonis; 7oculos quoque Sedeciae eruit et vinxiteum compedibus, ut duceretur in Babylonem. 8Domum quoque regis et domum vulgisuccenderunt Chaldaei igni; et murum Ierusalem subverterunt. 9Et reliquiaspopuli, quae remanserant in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum, etsuperfluos artificum, qui remanserant, transtulit Nabuzardan magister satellitumin Babylonem. 10Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisitNabuzardan magister satellitum in terra Iudae; et dedit eis vineas et agros indie illa. 11Praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Ieremia Nabuzardan magistrosatellitum dicens: 12“ Tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque eimali facias, sed, ut voluerit, sic facies ei ”. 13Misit ergo Nabuzardanprinceps satellitum et Nabusezban princeps eunuchorum et Nergelsereser princepsmagorum et omnes optimates regis Babylonis 14miserunt et tulerunt Ieremiam devestibulo custodiae et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan, utduceret domum. Et habitavit in populo. 15Ad Ieremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulocustodiae, dicens: 16“ Vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens: Haec dicitDominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam sermones meos super civitatemhanc in malum et non in bonum; et erunt in conspectu tuo in die illa. 17Etliberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum, quos tuformidas; 18sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi animatua quasi spolium, quia in me habuisti fiduciam ”, ait Dominus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc