1Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in die bus Ioachim filiiIosiae regis Iudae dicens: 2“ Vade ad domum Rechabitarum et loquere eis; etintroduces eos in domum Domini in unam exedram et dabis eis bibere vinum ”. 3Et assumpsi Iezoniam filium Ieremiae filii Habsaniae et fratres eius et omnesfilios eius et universam domum Rechabitarum; 4et introduxi eos in domum Dominiad exedram filiorum Hanan filii Iegdaliae hominis Dei, quod erat iuxta exedramprincipum super exedram Maasiae filii Sellum, qui erat custos vestibuli. 5Etposui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices et dixi adeos: “ Bibite vinum ”.
6Qui responderunt: “ Non bibemus vinum, quia Ionadab filius Rechab paternoster praecepit nobis dicens: “Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usquein sempiternum 7et domum non aedificabitis et sementem non seretis et vineasnon plantabitis, nec habebitis, sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebusvestris, ut vivatis diebus multis super faciem terrae, in qua vos peregrinamini”. 8Oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri in omnibus, quaepraecepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos etmulieres nostrae, filii et filiae nostrae, 9et non aedificaremus domos adhabitandum et vineam et agrum et sementem non habuimus, 10sed habitavimus intabernaculis; et oboedientes fecimus iuxta omnia, quae praecepit nobis Ionadabpater noster. 11Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram,diximus: Venite, et ingrediamur Ierusalem a facie exercitus Chaldaeorum et afacie exercitus Syriae. Et mansimus in Ierusalem ”. 12Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens: 13“ Haec dicit Dominusexercituum, Deus Israel: Vade et dic viris Iudae et habitatoribus Ierusalem:Numquid non recipietis disciplinam, ut oboediatis verbis meis?, dicit Dominus. 14Praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab, quos praecepit filiis suis, utnon biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia oboedieruntpraecepto patris sui; ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens etloquens, et non oboedistis mihi. 15Misique ad vos omnes servos meos prophetas,consurgens diluculo mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via suapessima et bona facite opera vestra et nolite sequi deos alienos neque colatiseos, et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris, et noninclinastis aurem vestram neque audistis me. 16Firmaverunt igitur filii Ionadabfilii Rechab praeceptum patris sui, quod praeceperat eis; populus autem iste nonoboedivit mihi. 17Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce egoadducam super Iudam et super omnes habitatores Ierusalem universam afflictionem,quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt,vocavi illos, et non responderunt mihi ”. 18Domui autem Rechabitarum dixit Ieremias: “ Haec dicit Dominus exercituum,Deus Israel: Pro eo quod oboedistis praecepto Ionadab patris vestri etcustodistis omnia mandata eius et fecistis universa, quae praecepit vobis, 19propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non deficiet vir de stirpeIonadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc