1Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: 2“ Haec dicitDominus, Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te,in libro; 3ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam sortem populimei Israel et Iudae, ait Dominus, et convertam eos ad terram, quam dedi patribuseorum, et possidebunt eam ”. 4Et haec verba, quae locutus est Dominus adIsrael et ad Iudam:
5“ Quoniam haec dicit Dominus:
Vocem terroris audivimus,
formido et non est pax.
6Interrogate et videte, si generat masculus;
quare ergo vidi omnis viri manum
super lumbum suum quasi parturientis,
et conversae sunt universae facies in auruginem?
7Vae, quia magna dies illa,
nec est similis eius,
tempusque tribulationis est Iacob,
et ex ipso salvabitur.
8Et erit: in die illa, ait Dominus exercituum, conteram iugum eius de collo tuoet vincula tua dirumpam; et non dominabuntur ei amplius alieni, 9sed servientDomino Deo suo et David regi suo, quem suscitabo eis. 10Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob,
ait Dominus,
neque paveas, Israel,
quia ecce ego salvabo te de terra longinqua
et semen tuum de terra captivitatis eorum;
et revertetur Iacob et quiescet
et securus erit, et non erit quem formidet; 11quoniam tecum ego sum,
ait Dominus,
ut salvem te.
Faciam enim consummationem in cunctis gentibus,
in quibus dispersi te;
te autem non faciam in consummationem,
sed castigabo te in iudicio
nec quasi innocenti parcam tibi. 12Quia haec dicit Dominus:
Insanabilis fractura tua,
pessima plaga tua; 13non est qui iudicet iudicium tuum;
sunt ulceri medicamina,
tibi vero cicatrix non obducitur. 14Omnes amatores tui obliti sunt tui,
te non quaerunt;
plaga enim inimici percussi te
castigatione crudeli:
propter multitudinem iniquitatis tuae
dura facta sunt peccata tua. 15Quid clamas super contritione tua?
Insanabilis est dolor tuus.
Propter multitudinem iniquitatis tuae
et propter dura peccata tua feci haec tibi. 16Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur,
et universi hostes tui in captivitatem ducentur,
et, qui te vastant, vastabuntur,
cunctosque praedatores tuos dabo in praedam. 17Obducam enim cicatricem tibi
et a vulneribus tuis sanabo te,
dicit Dominus,
quia Eiectam vocaverunt te,
Sion haec, quae non habebat requirentem. 18Haec dicit Dominus:
Ecce ego convertam sortem tabernaculorum Iacob
et tectis eius miserebor,
et aedificabitur civitas in ruinis suis,
et arx in loco suo fundabitur; 19et egredietur de eis laus voxque ludentium.
Et multiplicabo eos, et non imminuentur,
et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
20Et erunt filii eius sicut a principio,
et coetus eius coram me permanebit,
et visitabo adversum omnes, qui tribulant eum.
21Et erit dux eius ex eo,
et princeps de medio eius procedet; et applicabo eum, et accedet ad me.
Quis enim iste est, qui pignori dabit cor suum,
ut appropinquet mihi?,
ait Dominus.
22Et eritis mihi in populum,
et ego ero vobis in Deum.
23Ecce turbo Domini, furor egrediens,
procella ruens;
in capite impiorum conquiescet.
24Non cessabit ab ira indignationis Dominus,
donec faciat et compleat
cogitationes cordis sui;
in novissimo dierum intellegetis ea.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc