1Et haec sunt verba epistulae, quam misit Ieremias propheta de Ierusalemad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et adomnem populum, quem traduxerat Nabuchodonosor de Ierusalem in Babylonem, 2postquam egressus est Iechonias rex et domina et eunuchi et principes Iudae etIerusalem et faber et inclusor de Ierusalem, 3in manu Elasa filii Saphan etGamariae filii Helciae, quos misit Sedecias rex Iudae ad Nabuchodonosor regemBabylonis in Babylonem dicens:
4“ Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, omni transmigrationi, quamtranstuli de Ierusalem in Babylonem: 5Aedificate domos et habitate et plantatehortos et comedite fructum eorum, 6accipite uxores et generate filios et filiaset date filiis vestris uxores et filias vestras date viris, et pariant filios etfilias, et multiplicamini ibi et nolite esse pauci numero. 7Et quaerite pacemcivitatis, ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia inpace illius erit pax vobis. 8Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel:Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri,et ne attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis, 9quia falso ipsiprophetant vobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus. 10Quia haecdicit Dominus: Cum impleti fuerint in Babylone septuaginta anni, visitabo vos etsuscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. 11Egoenim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationespacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem. 12Et invocabitisme et ibitis; et orabitis me, et ego exaudiam vos. 13Quaeretis me etinvenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro. 14Et inveniar a vobis,ait Dominus, et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universisgentibus et de cunctis locis, ad quae expuli vos, dicit Dominus; et reverti vosfaciam ad locum, de quo transmigrare vos feci. 15Quia dixistis: “Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone”. 16Quia haec dicit Dominus ad regem, qui sedet super solium David, et ad omnempopulum habitatorem urbis huius, ad fratres vestros, qui non sunt egressivobiscum in transmigrationem, 17haec dicit Dominus exercituum: Ecce mittam ineis gladium et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas, quae comedi nonpossunt, eo quod pessimae sint; 18et persequar eos in gladio et in fame et inpestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terrae, in maledictionemet in stuporem et in sibilum et in opprobrium cunctis gentibus, ad quas egoeieci eos, 19eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quae misi ad eosper servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens, et non audistis,dicit Dominus. 20Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio, quam emiside Ierusalem in Babylonem.
21Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad Achab filium Colaiae et adSedeciam filium Maasiae, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: Ecce egotradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculisvestris; 22et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iudae, quae estin Babylone, dicentium: “Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quosfrixit rex Babylonis in igne!”; 23pro eo quod fecerint stultitiam in Israelet moechati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meomendaciter, quod non mandavi eis. Ego enim scio et sum testis, dicit Dominus.
24Et ad Semeiam Nehelamiten dices: 25Haec dicit Dominus exercituum, DeusIsrael, pro eo quod misisti in nomine tuo epistulas ad omnem populum, qui est inIerusalem, et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem et ad universos sacerdotesdicens: 26“Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiada sacerdote, ut sispraefectus in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem, utmittas eum in nervum et in vincula. 27Et nunc quare non increpasti IeremiamAnathothiten, qui prophetat vobis? 28Quia super hoc misit ad nos in Babylonemdicens: Longum est; aedificate domos et habitate et plantate hortos et comeditefructum eorum” ”.
29Legit ergo Sophonias sacerdos epistulam istam in auribus Ieremiae prophetae. 30Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens: 31“ Mitte ad omnemtransmigrationem dicens: Haec dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quodprophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere inmendacio, 32idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego visitabo super SemeiamNehelamiten et super semen eius; non erit ei vir sedens in medio populi huius,et non videbit bonum, quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quiapraevaricationem locutus est adversus Dominum ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc