1Verbum, quod factum est ad Ieremiam de omni populo Iudae in anno quartoIoachim filii Iosiae regis Iudae — ipse est annus primus Nabuchodonosor regisBabylonis — 2quod locutus est Ieremias propheta ad omnem populum Iudae et aduniversos habitatores Ierusalem dicens:
3“ A tertio decimo anno Iosiae filii Amon regis Iudae usque ad diem hanc,iste tertius et vicesimus est annus, factum est verbum Domini ad me, et locutussum ad vos de nocte consurgens et loquens, et non audistis. 4Et misit Dominusad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo mittensque; et nonaudistis neque inclinastis aures vestras, ut audiretis, 5cum diceret: “Revertiminiunusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitisin terra, quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a saeculo et usque insaeculum; 6et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis adoretisque eos,neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligamvos. 7Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis inoperibus manuum vestrarum, in malum vestrum”.
8Propterea haec dicit Dominus exercituum: Pro eo quod non audistis verba mea, 9ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, etNabuchodonosor regem Babylonis, servum meum, et adducam eos super terram istamet super habitatores eius et super omnes nationes, quae in circuitu illius sunt;et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in ruinassempiternas. 10Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsiet vocem sponsae, vocem molae et lumen lucernae, 11et erit universa terra haecin solitudinem et in stuporem, et servient omnes gentes istae regi Babylonisseptuaginta annis. 12Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo superregem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum et superterram Chaldaeorum; et ponam illam in solitudines sempiternas. 13Et adducamsuper terram illam omnia verba mea, quae locutus sum contra eam, omne, quodscriptum est in libro isto, quaecumque prophetavit Ieremias adversum omnesgentes. 14Quia servient eis etiam illi, gentes multae et reges magni, et reddameis secundum opera eorum et secundum facta manuum suarum ”. 15Quia sic dicit Dominus, Deus Israel, ad me: “ Sume calicem vini furorishuius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te; 16et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii, quem ego mittam intereos ”. 17Et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis gentibus, ad quas misitme Dominus, 18Ierusalem et civitatibus Iudae et regibus eius et principibuseius, ut darem eos in solitudinem et in stuporem, in sibilum et inmaledictionem, sicut est dies ista; 19pharaoni regi Aegypti et servis eius etprincipibus eius et omni populo eius; 20et omni vulgo promiscuo et cunctisregibus terrae Us et cunctis regibus terrae Philisthim et Ascaloni et Gazae etAccaroni et reliquiis Azoti, 21Edom et Moab et filiis Ammon; 22et cunctisregibus Tyri et universis regibus Sidonis et regibus terrae insularum, qui sunttrans mare; 23et Dedan et Thema et Buz et universis, qui attonsi sunt in comam; 24et cunctis regibus Arabiae et cunctis regibus vulgi promiscui, qui habitantin deserto, 25et cunctis regibus Zimri et cunctis regibus Elam et cunctisregibus Medorum, 26cunctis quoque regibus aquilonis de prope et de longe,unicuique post fratrem suum et omnibus regnis terrae, quae super faciem eiussunt; et rex Sesach bibet post eos.
27“ Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bibite etinebriamini et vomite; et cadite neque surgatis a facie gladii, quem ego mittaminter vos. 28Cumque noluerint accipere calicem de manu tua, ut bibant, dices adeos: Haec dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis; 29quia ecce in civitate,super quam invocatum est nomen meum, ego incipio affligere, et vos immuneseritis? Non eritis immunes; gladium enim ego voco super omnes habitatoresterrae, dicit Dominus exercituum.
30Et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad illos:
Dominus de excelso rugiet
et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam;
rugiens rugiet super pascua sua,
celeuma quasi calcantium concinetur
adversus omnes habitatores terrae.
31Pervenit sonitus usque ad extrema terrae,
quia iudicium Domino cum gentibus;
in iudicium venit ipse cum omni carne;
impios tradidit gladio,
dicit Dominus.
32Haec dicit Dominus exercituum:
Ecce afflictio egreditur de gente in gentem,
et turbo magnus surgit a summitatibus terrae ”.
33Et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae usque ad summum eius;non plangentur et non colligentur neque sepelientur: in sterquilinium superfaciem terrae erunt.
34Ululate, pastores, et clamate;
et volutamini vos in pulvere, optimates gregis,
quia completi sunt dies vestri ad occisionem
et ad dispersionem vestram,
et cadetis quasi vasa pretiosa.
35Et peribit fuga a pastoribus,
et salvatio ab optimatibus gregis.
36Vox clamoris pastorum
et ululatus optimatium gregis,
quia vastavit Dominus pascua eorum.
37Et conticuerunt arva pacis
a facie irae furoris Domini.
38Dereliquit quasi leo umbraculum suum,
quia facta est terra eorum in desolationem,
a facie irae violentae
et a facie irae furoris Domini.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc