1Verba Ieremiae filii Helciae de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathoth interra Beniamin.
2Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filiiAmon regis Iudae, in tertio decimo anno regni eius.
3Et factum est in diebusIoachim filii Iosiae regis Iudae, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciaefilii Iosiae regis Iudae, usque ad transmigrationem Ierusalem in mense quinto.
4Et factum est verbum Domini ad me dicens:
5“ Priusquam te formarem in utero, novi teet, antequam exires de vulva, sanctificavi teet prophetam gentibus dedi te ”.
6Et dixi: “ Heu, Domine Deus! Ecce nescio loqui, quia puer ego sum ”.
7Et dixit Dominus ad me: “ Noli dicere: “Puer sum”,quoniam, ad quoscumque mittam te, ibiset universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris.
8Ne timeas a facie eorum,quia tecum ego sum, ut eruam te ”,dicit Dominus.
9Et misit Dominus manum suam et tetigit os meum; et dixit Dominus ad me:“ Ecce dedi verba mea in ore tuo;
10ecce constitui te hodie super gentes et super regna,ut evellas et destruaset disperdas et dissipeset aedifices et plantes ”.
11Et factum est verbum Domini ad me dicens: “ Quid tu vides, Ieremia? ”. Etdixi: “ Virgam amygdali vigilantis ego video ”.
12Et dixit Dominus ad me:“Bene vidisti, quia vigilo ego super verbo meo, ut faciam illud ”.
13Et factum est verbum Domini secundo ad me dicens: “ Quid tu vides? ”. Etdixi: “ Ollam succensam ego video; et facies eius a facie aquilonis ”.
14Etdixit Dominus ad me:“ Ab aquilone pandetur malumsuper omnes habitatores terrae;
15quia ecce ego convocaboomnia regna aquilonis,ait Dominus,et venient et ponent unusquisque solium suumin introitu portarum Ierusalemet contra omnes muros eius in circuituet contra universas urbes Iudae;
16et loquar iudicia mea cum eissuper omnem malitiam eorum,qui dereliquerunt meet incensum obtulerunt diis alieniset adoraverunt opus manuum suarum.
17Tu ergo accinge lumbos tuoset surge et loquere ad eos omnia,quae ego praecipio tibi;ne timeas a facie eorum,alioquin timere te faciam vultum eorum.
18Ego quippe dedi te hodiein civitatem munitamet in columnam ferreamet in murum aereumcontra omnem terramregibus Iudae, principibus eiuset sacerdotibus et populo terrae;
19et bellabunt adversum te et non praevalebunt,quia tecum ego sum,ait Dominus,ut eripiam te ”.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc