1Spiritus Domini Dei super me,
eo quod unxerit Dominus me;
ad annuntiandum laeta mansuetis misit me,
ut mederer contritis corde
et praedicarem captivis liberationem
et clausis apertionem;
2ut praedicarem annum placabilem Domino
et diem ultionis Deo nostro;
ut consolarer omnes lugentes,
3ut ponerem lugentibus Sion
et darem eis coronam pro cinere,
oleum gaudii pro luctu,
pallium laudis pro spiritu maeroris.
Et vocabuntur Terebinthi iustitiae,
plantatio Domini ad glorificandum.
4Et aedificabunt deserta a saeculo
et ruinas antiquas erigent
et instaurabunt civitates desertas,
dissipatas in generatione et generatione.
5Et stabunt alieni et pascent pecora vestra,
et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt;
6vos autem Sacerdotes Domini vocabimini,
Ministri Dei nostri dicetur vobis;
fortitudinem gentium comedetis
et in gloria earum superbietis.
7Pro confusione eorum duplici
et ignominia laudabunt partem suam;
propterea in terra sua duplicia possidebunt,
laetitia sempiterna erit eis.
8Quia ego Dominus diligens iudicium,
odio habens rapinam et iniquitatem;
et dabo opus eorum in veritate
et foedus perpetuum feriam eis.
9Et scietur in gentibus semen eorum,
et germen eorum in medio populorum;
omnes, qui viderint eos, cognoscent illos,
quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus. 10Gaudens gaudebo in Domino,
et exsultabit anima mea in Deo meo,
quia induit me vestimentis salutis
et indumento iustitiae circumdedit me,
quasi sponsum decoratum corona
et quasi sponsam ornatam monilibus suis. 11Sicut enim terra profert germen suum,
et sicut hortus semen suum germinat,
sic Dominus Deus germinabit iustitiam
et laudem coram universis gentibus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc