1Oraculum Aegypti.
Ecce Dominus vehitur super nubem levem
et ingreditur Aegyptum;
et commovebuntur simulacra Aegypti a facie eius,
et cor Aegypti tabescet in medio eius.
2“ Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios;
et pugnabit vir contra fratrem suum,
et vir contra amicum suum,
civitas adversus civitatem,
regnum adversus regnum.
3Et dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius,
et consilium eius confundam;
et interrogabunt simulacra et divinos
et pythones et hariolos.
4Et tradam Aegyptios in manu domini crudelis,
et rex fortis dominabitur eorum ”,
ait Dominus, Deus exercituum.
5Et arescet aqua de mari,
et fluvius desolabitur atque siccabitur,
6et putrida fient flumina;
attenuabuntur et siccabuntur rivi Aegypti,
calamus et iuncus marcescent;
7nudabuntur ripae Nili,
et omnis planta Nili siccabitur;
arescet et non erit.
8Et maerebunt piscatores,
et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum;
et expandentes rete super faciem aquarum languebunt.
9Confundentur, qui operantur linum,
pectentes et texentes byssum. 10Et opifices eius deprimentur,
omnes mercennarii omnino deficient. 11Quam stulti principes Taneos!
Sapientes consiliarii pharaonis dederunt consilium insipiens;
quomodo dicetis pharaoni:
“ Filius sapientium ego, filius regum antiquorum ”? 12Ubi nunc sunt sapientes tui?
Annuntient tibi et indicent
quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. 13Stulti facti sunt principes Taneos,
decepti sunt principes Mempheos,
deceperunt Aegyptum anguli tribuum eius. 14Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis,
et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo,
sicut errat ebrius in vomitu suo; 15et non erit Aegypto opus,
quod faciat, caput vel cauda, palma vel arundo. 16In die illa erunt Aegyptii quasi mulieres et stupebunt et timebunt a faciecommotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. 17Et eritterra Iudae Aegypto in pavorem: omnis, qui illius fuerit recordatus, pavebit afacie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam. 18In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaanet iurantes per Dominum exercituum. Civitas Solis vocabitur una. 19In die illa erit altare Domino in medio terrae Aegypti, et titulus iuxtaterminum eius Domino. 20Et erit in signum et in testimonium Domino exercituumin terra Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantium, et mittet eissalvatorem et propugnatorem, qui liberet eos. 21Et cognoscetur Dominus abAegypto, et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa; et colent eum in hostiis etin muneribus et vota vovebunt Domino et solvent. 22Et percutiet DominusAegyptum plaga et sanabit; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis etsanabit eos.
23In die illa erit via de Aegypto in Assyriam; et intrabit Assyrius Aegyptum,et Aegyptius in Assyriam, et servient Aegyptii cum Assyriis.
24In die illa erit Israel tertius cum Aegypto et Assyria; benedictio in medioterrae, 25cui benedicet Dominus exercituum dicens: “ Benedictus populus meusAegyptius, et opus manuum mearum Assyrius, et hereditas mea Israel ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc