1Nec pusillum nec multum noceas
et noli fieri pro amico inimicus.
Nomen enim malum et improperium et contumeliam hereditabis;
sic omnis peccator invidus et bilinguis.
2Non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus,
ne forte elidatur virtus tua per stultitiam,
3et folia tua comedat et fructus tuos perdat,
et relinquaris velut lignum aridum in eremo.
4Anima enim nequam disperdet eum, qui se habet,
et in gaudium inimicis dat illum
et deducet in sortem impiorum.
5Os dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos;
et lingua eucharis salutem dicit.
6Multi pacifici sint tibi,
et consiliarius sit tibi unus de mille.
7Si possides amicum, in tentatione posside eum
et ne facile credas ei.
8Est enim amicus secundum opportunitatem suam
et non permanebit in die tribulationis.
9Et est amicus, qui convertitur ad inimicitiam
et rixam convicii tui denudabit.
10Est autem amicus socius mensae
et non permanebit in die necessitatis;
11in prosperis erit tibi quasi coaequalis
et in domesticis tuis fiducialiter aget.
12Si humiliatus fueris, convertetur contra te
et a facie tua abscondet se.
13Ab inimicis tuis separare
et de amicis tuis attende.
14Amicus fidelis protectio fortis;
qui autem invenit illum, invenit thesaurum.
15Amico fideli nulla est comparatio,
et non est ponderatio contra bonitatem illius.
16Amicus fidelis medicamentum vitae,
et, qui metuunt Dominum, invenient illum.
17Qui timet Deum, aeque habebit amicitiam eius,
quoniam secundum illum erit amicus illius.
18Fili, a iuventute tua excipe doctrinam
et usque ad canos invenies sapientiam.
19Quasi is qui arat et seminat, accede ad eam
et sustine bonos fructus illius.
20In opere enim ipsius exiguum laborabis
et cito edes de generationibus illius.
21Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus,
et non permanebit in illa excors.
22Quasi lapis probationis gravis erit super illum,
et non demorabitur proicere illam.
23Doctrina est enim secundum nomen eius
et non est multis manifesta;
quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei.
24Audi, fili, et accipe sententiam meam
et ne abicias consilium meum.
25Inice pedem tuum in compedes illius
et in torques illius collum tuum;
26subice umerum tuum et porta illam
et ne acedieris vinculis eius.
27In omni animo tuo accede ad illam
et in omni virtute tua conserva vias eius.
28Investiga et scrutare, exquire et invenies,
et continens factus ne derelinquas eam.
29In novissimis enim invenies requiem in ea,
et convertetur tibi in oblectationem.
30Et erunt tibi compedes eius in protectionem fortitudinis,
et torques illius in stolam gloriae;
31decor enim aureus est in illa,
et vincula illius alligatura hyacinthina.
32Stolam gloriae indues eam
et coronam gratulationis superpones tibi.
33Fili, si attenderis, disces;
et, si accommodaveris animum tuum, prudens eris.
34Si dilexeris audire, excipies doctrinam;
et, si inclinaveris aurem tuam, sapiens eris.
35In multitudine presbyterorum sta
et sapientiae illorum ex corde coniungere,
ut omnem narrationem Dei velis audire,
et proverbia intellectus non effugiant a te.
36Et, si videris sensatum, evigila ad eum,
et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.
37Cogitatum tuum habe in praeceptis Dei
et in mandatis illius maxime assiduus esto;
et ipse firmabit tibi cor,
et concupiscentia sapientiae dabitur tibi.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc