1Vigilia divitis tabefacit carnes,
et cogitatus illius aufert somnum;
2cogitatus victus avertit somnum,
et infirmitas gravis a somno excitat.
3Laboravit dives in congregatione substantiae
et, si requiescit, replebitur deliciis suis;
4laboravit pauper in penuria victus
et, si requiescit, inops fit.
5Qui aurum diligit, non iustificabitur,
et, qui insequitur lucrum, in eo oberrabit.
6Multi dati sunt in ruinam auri gratia,
et facta est in facie ipsorum perditio illorum.
7Lignum offensionis est aurum sacrificantium;
vae illis, qui sectantur illud:
et omnis imprudens capietur in illo.
8Beatus dives, qui inventus est sine macula
et qui post aurum non abiit
nec speravit in pecunia et thesauris.
9Quis est hic, et laudabimus eum?
Fecit enim mirabilia in populo suo.
10Quis probatus est in illo et perfectus est?
Erit illi gloria aeterna.
Quis potuit transgredi et non est transgressus,
facere mala et non fecit?
11Ideo stabilita sunt bona illius in Domino,
et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.
12De continentia.
Supra mensam magnam sedisti?
Non aperias super illam faucem tuam prior.
13Non dicas: “Multa sunt, quae super illam sunt!”.
14Memento quoniam malum est oculus nequam;
oculum nequam odit Deus.
15Nequius oculo quid creatum est?
Ideo ab omni facie lacrimatur.
16Quocumque aspexerit, ne extendas manum tuam prior
et invidia contaminatus erubescas;
17nec comprimaris cum eo in catino.
18Intellege, quae sunt proximi tui, ex teipso
et de omni verbo cogita;
19utere quasi homo frugi his, quae tibi apponuntur,
ne, cum manducas multum, odio habearis.
20Cessa prior disciplinae causa
et noli nimius esse, ne forte offendas.
21Et, si in medio multorum sedisti,
prior illis ne extendas manum tuam nec prior poscas bibere.
22Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum!
Et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem.
23Vigilia, cholera et tortura ventris viro infrunito;
24somnus sanitatis in homine parco:
dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur.
25Et, si coactus fueris in edendo multum,
surge e medio, evome, et refrigerabit te,
et non adduces corpori tuo infirmitatem.
26Audi me, fili, et ne spernas me
et in novissimo invenies verba mea.
27In omnibus operibus tuis esto modestus,
et omnis infirmitas non occurret tibi.
28Splendidum in panibus benedicent labia multorum,
et testimonium bonitatis illius fidele;
29nequissimo in pane murmurabit civitas,
et testimonium nequitiae illius verum est.
30In vino noli provocare;
multos enim exterminavit vinum.
31Fornax probat aciem ferri in intinctione:
sic vinum in lite corda superborum.
32Quasi vita hominibus vinum,
si bibas illud moderate.
33Quae est vita ei, qui minuitur vino?
34Quid defraudat vitam? Mors.
35Vinum in iucunditatem creatum est
et non in ebrietatem, ab initio.
36Exsultatio animae et gaudium et voluptas cordis
vinum moderate potatum in tempore;
37sanitas est animae et corpori sobrius potus.
38Vinum multum potatum irritationem
et iram et ruinas multas facit.
39Amaritudo animae vinum multum potatum
in irritatione et ruina.
40Ebrietas multiplicat animositatem imprudentis in offensionem,
minorans virtutem et faciens vulnera.
41In convivio vini non arguas proximum
et non despicias eum in iucunditate illius;
42verba improperii non dicas illi
et non premas illum in repetendo.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc