1Laus sapientiae.
Sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur
et in medio populi sui gloriabitur
2et in ecclesia Altissimi aperiet os suum
et in conspectu virtutis illius gloriabitur
3et in medio populi sui exaltabitur
et in plenitudine sancta admirabitur
4et in multitudine electorum habebit laudem
et inter benedictos benedicetur dicens:
5“ Ego ex ore Altissimi prodivi,
primogenita ante omnem creaturam.
6Ego feci in caelis, ut oriretur lumen indeficiens,
et sicut nebula texi omnem terram.
7Ego in altissimis habitavi,
et thronus meus in columna nubis.
8Gyrum caeli circuivi sola
et in profundum abyssi ambulavi,
9in fluctibus maris et in omni terra steti
10et in omni populo et in omni gente primatum habui
11et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi.
In his omnibus requiem quaesivi:
cuius in hereditate morabor?
12Tunc praecepit et dixit mihi Creator omnium,
et, qui creavit me, quietem dedit tabernaculo meo
13et dixit mihi: “In Iacob inhabita et in Israel hereditare
et in electis meis mitte radices”.
14Ab initio ante saecula creata sum
et usque ad futurum saeculum non desinam.
15Et in tabernaculo sancto coram ipso ministravi,
et sic in Sion firmata sum
et in civitate similiter dilecta requievi,
et in Ierusalem potestas mea.
16Et radicavi in populo honorificato
et in parte Domini, in hereditate illius,
et in plenitudine sanctorum detentio mea.
17Quasi cedrus exaltata sum in Libano,
et quasi cupressus in montibus Hermon.
18Quasi palma exaltata sum in Engaddi,
et quasi plantatio rosae in Iericho.
19Quasi oliva speciosa in campis,
et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis.
20Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi;
quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris.
21Et quasi storax et galbanus et ungula et gutta,
et quasi libani vapor in tabernaculo.
22Ego quasi terebinthus extendi ramos meos,
et rami mei rami honoris et gratiae.
23Ego quasi vitis germinavi gratiam,
et flores mei fructus honoris et honestatis.
24Ego mater pulchrae dilectionis et timoris
et agnitionis et sanctae spei.
25In me gratia omnis viae et veritatis,
in me omnis spes vitae et virtutis.
26Transite ad me, omnes, qui concupiscitis me,
et a generationibus meis implemini.
27Doctrina enim mea super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum;
28memoria mea in generationes saeculorum.
29Qui edunt me, adhuc esurient;
et, qui bibunt me, adhuc sitient.
30Qui audit me, non confundetur;
et, qui operantur in me, non peccabunt:
31qui elucidant me, vitam aeternam habebunt ”.
32Haec omnia liber testamenti Altissimi,
33lex, quam mandavit nobis Moyses,
hereditas domui Iacob.
34Posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum,
et in throno honoris sedentem in sempiternum.
35Lex, quae implet quasi Phison sapientiam
et sicut Tigris in diebus novorum,
36quae adimplet quasi Euphrates sensum
et quasi Iordanis in tempore messis,
37quae redundavit disciplina sicut Nilus
et assistens quasi Geon in die vindemiae.
38Non perfecit primus scire ipsam,
sic nec ultimus investigavit eam.
39Super mare enim abundavit cogitatio eius,
et consilium illius super abyssum magnam.
40Ego sapientia effudi flumina,
41ego quasi trames aquae immensae de fluvio
et sicut aquaeductus exivi in paradisum.
42Dixi: “ Rigabo hortum meum plantationum
et inebriabo prati mei fructum ”.
43Et ecce factus est mihi trames in fluvium,
et fluvius meus appropinquavit ad mare.
44Quoniam doctrinam quasi antelucanum illuminabo
et enarrabo illam usque ad longinquum.
45Penetrabo omnes inferiores partes terrae
et inspiciam omnes dormientes
et illuminabo omnes sperantes in Domino;
46adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam
et relinquam illam in generationes saeculorum
et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum.
47Videte quoniam non soli mihi laboravi,
sed omnibus exquirentibus illam.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc