1Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter
et disponit omnia suaviter.
2Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea
et quaesivi sponsam mihi eam assumere
et amator factus sum formae illius. 3Generositatem suam glorificat contuberniumhabens Dei,
sed et omnium Dominus dilexit illam.
4Doctrix enim est disciplinae Dei
et electrix operum illius.
5Et, si divitiae sunt desiderabilis possessio in vita,
quid sapientia locupletius,
quae operatur omnia?
6Si autem sensus operatur,
quis horum, quae sunt, magis quam illa est artifex?
7Et, si iustitiam quis diligit,
labores huius sunt virtutes:
sobrietatem enim et prudentiam docet,
iustitiam et fortitudinem,
quibus utilius nihil est in vita hominibus.
8Et, si multam peritiam desiderat quis,
scit praeterita et futura conicit,
novit versutias sermonum et solutiones aenigmatum,
signa et monstra scit, antequam fiant,
et eventus momentorum et temporum.
9Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum,
sciens quoniam erit mihi consiliaria bonorum
et consolatio sollicitudinum et taedii.
10Habebo propter hanc claritatem ad turbas
et honorem apud seniores iuvenis;
11acutus inveniar in iudicio
et in conspectu potentium admirabilis ero.
12Tacentem me sustinebunt
et loquentem me respicient
et, sermocinante me plura,
manus ori suo imponent.
13Habebo per hanc immortalitatem
et memoriam aeternam his, qui post me futuri sunt, relinquam.
14Disponam populos,
et nationes mihi erunt subditae;
15timebunt me audientes reges horrendi,
in multitudine videbor bonus
et in bello fortis.
16Intrans in domum meam, conquiescam cum illa;
non enim habet amaritudinem conversatio illius
nec taedium convictus illius,
sed laetitiam et gaudium.
17Haec cogitans apud me
et commemorans in corde meo
quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae,
18et in amicitia illius delectatio bona,
et in laboribus manuum illius divitiae sine defectione,
et in certamine loquelae illius sapientia,
et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius,
circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem.
19Puer autem eram ingeniosus
et sortitus sum animam bonam;
20quin potius, cum essem bonus,
veni in corpus incoinquinatum.
21Et, ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det,
C et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum C
adii Dominum et deprecatus sum illum
et dixi ex toto corde meo:

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc