1Sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus
et ex genere terreni illius, qui prior factus est,
et in ventre matris figuratus sum caro;
2decem mensium tempore coagulatus in sanguine
ex semine viri et delectamento somni conveniente.
3Et ego natus traxi communem aerem
et decidi in terram, quae omnia similiter patitur,
prima voce simili omnibus pariter plorans.
4In involumentis nutritus sum et curis;
5nullus enim rex aliud habuit nativitatis initium.
6Unus autem introitus est omnibus ad vitam,
et similis exitus.
7Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus;
et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae.
8Praeposui illam regnis et sedibus
et divitias nihil esse duxi in comparatione illius;
9nec comparavi illi lapidem pretiosum,
quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua,
et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius.
10Super salutem et speciem dilexi illam
et proposui pro luce habere illam,
quoniam inexstinguibile est lumen illius.
11Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa,
innumerabiles divitiae in manibus illius,
12et laetatus sum in omnibus, quoniam sapientia antecedit ista,
et ignorabam quoniam horum omnium mater est;
13quam sine fictione didici et sine invidia communico;
divitias illius non abscondo.
14Infinitus enim thesaurus est hominibus;
quem qui acquisierunt, ad amicitiam in Deum se paraverunt
propter disciplinae dona commendati.
15Mihi autem det Deus dicere secundum sententiam
et sentire digna horum, quae mihi data sunt,
quoniam ipse sapientiae dux est
et sapientium emendator;
16in manu enim illius et nos et sermones nostri
et omnis sapientia et operum scientia.
17Ipse enim dedit mihi horum, quae sunt, scientiam veram,
ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum,
18initium et consummationem et medietatem temporum,
vicissitudinum permutationes et commutationes temporum,
19anni cursus et stellarum dispositiones,
20naturas animalium et iras bestiarum,
vim spirituum et cogitationes hominum,
differentias virgultorum et virtutes radicum.
21Et, quaecumque sunt absconsa et manifesta, didici;
omnium enim artifex docuit me sapientia.
22Est enim in illa spiritus intellegens, sanctus,
unicus, multiplex, subtilis,
mobilis, perspicuus, incoinquinatus,
lucidus, innocens, amans bonum, acutus,
23quem nihil vetat, benefaciens, humanus, benignus,
stabilis, certus, securus,
omnem habens virtutem, omnia prospiciens
et penetrans omnes spiritus
intellegibiles, mundos, subtilissimos.
24Omni enim motu mobilior est sapientia;
pertransit autem et penetrat omnia propter munditiam.
25Halitus est enim virtutis Dei
et emanatio claritatis Omnipotentis sincera;
ideo nihil inquinatum in eam incurrit:
26candor est enim lucis aeternae
et speculum sine macula Dei potentiae
et imago bonitatis illius.
27Et, cum sit una, omnia potest;
et in se permanens, omnia innovat
et per generationes in animas sanctas se transferens
amicos Dei et prophetas constituit.
28Nihil enim diligit Deus,
nisi eum, qui cum sapientia inhabitat.
29Est enim haec speciosior sole
et super omnem dispositionem stellarum;
luci comparata invenitur splendidior:
30illi enim succedit nox,
sapientiam autem non vincit malitia.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc